Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 305
SUPPLEMÉNTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ 2$f
nihil detrecto, modo pater de nulla re ob infensum Regis animum
periclitetur. Prius, ait Rex, qvibus artibus instructus sis ostendas,
qvam te aulæ nostræ ascribam. Ergo mensis positis ludi expe-
diuntur, et ipse Rex, qvi reliqvis omnibus præstabat, in arenam
5 cum Hemingio descendit. Primum jaculandi arte certatur, et
missilibus et arcu. Vincitur missilium seu hastarum velitarium
jactu Haraldus, sed invito Hemingio, qvi nisi å Rege adactus
noluit suå arte penitus uti, similiter etiam arcu; cumqve Haraldus
telorum Hemingi manubria aureis filis intexta videret, Superba
io profecto rustid arma conspicimus, dixit. Dono, inqvit Hemingius,
ista accepi; non meå voluntate talia facta sunt; et simul nucem
procul ab arbore pendentem telo feriit. Id visum aliis incom-
parabile facinus. Tum Haraldus Hemingii fratrem natu minorem
eo loco statuit, ubi nux Hemingii sagitta tacta decidit; ejusqve
is nudo capiti nucem impositam jubet Heming(i)um iisdem qvibus
ante vestigiis hærentem sagitta tangere; vel si non tangeret,
capite plecti. Id Hemingius primum ob adjunctum periculum
recusat: Jus, inqvit, vitæ penes Regem esse intelligo, ego vero
hujus rei periculum non faciam. Imo fac, ait frater Hemingii,
20 Berno; ego enim intrepidus consistam, ne mea titubatione
frustrere metå. Eo responso erectus animo Hemingius Regem
spectatum inclamat. Rex Otthonem Islandum Bernoni assistere
jubet, qvi de tacta meta censuram ferret. Astabo, inqvit Otto,
qvamvis tu vera testantem non libenter sis auditurus. Tum
2s Hemingius: Deum ego omnipotentem testor, ait, me fratri nihil
mali cupere, sed hane rem Regis metu audere et adire; proinde
si qvid damni frater reportet, totum id Regi acceptum referre.
Emisså igitur sagitta vertici fratris impositam nucem illæso capi-
te dejecit, magnå omnium spectatorum cum admiratione. Et jam
3« ejus diei certamine desistunt.
Crastino rogat Aslacus (filii vitæ metuens), ne se ulterius
tot virorum sumptu, qvem jam multos dies sustinuerat, ulterius
oneret, sed jam apparatas å se naves ascendant seqve alio con-
ferant. Hæc autem sæpius iterabat Aslacus, ne Rex et Hemin-
35 gius sæpius certamen ullum inter se committerent, ob qvod
Hemingio periculum ab invido Rege crearetur. Aslacum Rex
surda aure excepit, et jam ad natandi certamen provocatum est.
Ibi Haraldus clam mandat Heliodoro Snorronis ac deinde Bød-
91