Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 306
292
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
varo Elldiarno1, ut Hemingium natando enecent. Qvi id con-
stanter se nec velle, nec posse dicebant. Adfuit Regi Nicolaus
Thorbergi, Reginæ frater (homo fratribus suis Finnoni et Thor-
bergo ingenio multum dissimilis), qvi apud Regem in omnibus
primas tulit, qviqve primus omnium Hemingii nornen et famam
Regi antea indicaverat. Huic Rex qvod Heliodorus et Bodvarus
facere recusabant injungit. Illi igitur nudati vestibus littore pro-
cul in undas natando feruntur, donec Nicolaus rogat, ut iter
convertant; negat Hemingius et se recta perrecturum dicit; nec
enim se credere affinem regium tam subito fatigatum. Nicolaus
cursum revertit, et paulo post Hemingius; qvi jam Nicolaum
videns paulatim mergi, exhaustis scilicet viribus, annatat et qvam
rite valeat rogat. Tu vero nihil me curabis, ait Nicolaus. Meritus
tu id qvidem es, inqvit Hemingius, sed ego hoc te subsidio vin-
cam; simulqve Nicolaum tergo sublevatum in littus restituit.
Qværit Haraldus de successu certaminis. Cui Nicolaus, Nihil
rumorum af ferrem (fluctibus nempe suffocatus), ait, si mihi
Hemingius qvam tu (qvi me in tam periculosum certamen cum
tanto viro commisisti) non melius cupivisset. Ita Haraldus omni-
bus in crudelitate illa æqvus nullam habuit necessitudinis ratio-
nem. Certo enim sciebat Nicolaum ab Hemmingio, ni pepercisset,
enecandum fore.
Denuo Rex Heliodoro Snorronis imperat, ut cum Hemingio
natando congrediatur. Heliodorus pertinaciter negabat. Iratus
Rex abjectis vestimentis dat se in mare præcipitem, seqvitur mox
Hemingius. Tum Haraldus indefessis viribus Hemingium in fluc-
tus deprimit et ipse cum eo deprimitur; diu non apparent spec-
tatoribus, donec crepusculo noctis ingruente Haraldus solus re-
diret. Illi igitur rati Hemingium periisse domum abeunt, coenant.
Omnia intus tristia, Rex qvidem irå, Aslacus, filium suffocatum
ratus, mærore. Nec enim qvis Regem iratum rogare ausus fuit,
qvid esset Hemmingio factum. Inter cænandum vero advenit
Hemingius et cultrum regium ei restituit. Intellexerunt mox
omnes Haraldum voluisse in natandi certamine cultro isto, qvem
é collo suspensum habuerat, Hemingium jugulare, sed Hemin-
gium jam tanto esse Haraldo superiorem arte et viribus, ut ei
5
10
is
20
25
30
35
1 Elldianno cod.