Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 308
Annad1 huortt
skulen aller nidur
Islendishe deya
294 SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
facile detrahi sivit. Et Hemingius præceps ferebatur. Tum Ha-
raldus: Scilicet hoc morituri et supervicturi discrimen esse opor-
tuit. Huic respondens Otto Islandus, ob tam scelerata Regis
facinora zelo qvodam qvasi inflammatus: 0 qvam dissimili
exitu et dispari post vitam conditione mortui ambo fuissetis, si 5
tu etiam unå. Qvam ergo conditionem censes cuiqve nostrum
propositam fuisse? inqvit Haraldus. Tum Otto: Eam mihi
optarem felicitatem, qvam jam Hemmingium innocentem, tua
Rex crudelitate occisum, adeptum in coelis esse scio. Deus autem
noluit inferos in tantum beare, ut te mox ante vesperam frueren-10
tur. Age, inqvit Haraldus, nihil est qvod æqvé libenter tibi im-
pertiar, qvam ut mox eam qvam Hemingium nactum ais felicita-
tem experiare. Heus satellites, sublimem illum rapite perqve
eadem cum Hemingio præcipitia agite. Mox Heliodorus Snorro-
nis: Nos vero Islandi, qvotqvot adsumus, unam omnes periclita- is
bimur aleam, aut enim nostrum nullus, aut certé omnes pessunda-
bimur, nec tibi, o Rex, incruenta, mihi crede, erit nostra laniena.
Tuo nomine, ait Rex, mi Heliodore, Otto hine salvus abibit,
qvem deinde tota Norvegia exulare jubebo, aulam vero mox
relinqvat. Ego vero, inqvit Otto, haud invitus relinqvo. Rex 20
abit et convivia deinceps læta passim agitat. Hemingio autem
ex voto Otthonis accidit. Dum enim præceps rueret, vestimenta
et præcipué illud lineum subeunte vento dilatantur et in mediæ
rupis qvodam cacumine figuntur, unde is pendulus servatus est,
qvod Haraldiani minimé videre poterant. Sed vel pater vel ille 2S
Otto vel uterqve cymbula aliqva subjectum rupi littus legentes
et mortui cadaver qværentes, ita servatum esse deprehenderant,
cui postea dimissis superne funibus facillimé succurrere poterant.
Certo autem constat supervixisse Hemingium; postea enim ad
vitandam Haraldi erudelitatem et tyrannidem nornen mutavit, 30
Leifur vel Bæjarleifur2 dictus; mox etiam data occasione in
Angliam trajecit ibiqve sub Anglo stipendia aliqvantisper meruit.
Id qvod Haraldus hic erudelis in ultima sua in Angliam ex-
peditione sensit non sine magno suo malo, ut post dicetur. In
Anglia etiam postea eum vidit Otto ille Islandus, cui tum He- 35
mingius dignas retulit gratias, patrimonium siqvidem totum 0:
1 Auand cod. 2 Bajarleifur cod.