Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 309
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ 295
insulam Torgum dimidiam argento et auro vendiderat, cujus V3
Otthoni commisit, ut inde ad ædem Divo Stephano domi suæ
Melis1 Midfiordensium2 in Islandia exstruendam sumptus fa-
ceret (credebatur enim hoc linteum, qvo Hemingium Otto cinxe-
5 rat, fuisse D. Stephani, cum martyrio coronaretur, indumentum,
qvod idcirco Ottoni restituit, ut in illa Stephani æde ab Ottone
ædificanda reponeretur, cujus etiam reliqviæ in eadem æde
nostro tempore visæ sunt, qvæ qvamvis papistica et supersti-
tiosa, ut et eo tempore in Europa omnia, ad certitudinem historiæ
10 tamen facere judico), bonorum vero alteram 1/3 in mendicos,
tertiam 1/s in qvendam Divorum ejus seculi Hemingius contulit.
Hic Otto Islandus in Haraldi Regis inimicas manus ter incidit,
ter easdem incolumis evasit.
Ob hæc, qvæ jam aliqvot pagellis recensuimus, famosus ille
is Haraldus Sigvardi crudelis nornen meritus esse judicatur. Inter-
dum autem sed raro visus est contrariis ingenii sui documentis
nonnihil humanitatis præ se ferre, cujus etiam hic mentionem
fieri oportuit, ut in utramqve partem, qvantum qvidem per histo-
riæ veritatem licet, æqvi videamur.
20 Audunus Islandus qvidam fuit natione, qvi adductum qvem Audunus islandus
in Gronlandia nactus fuerat ursum petenti Haraldo nec gratis
nec precio permittere volebat. Eum Haraldus tempore belli et
inimicitiarum cum Dano in Daniam incolumem cum munere abire
sivit, qvi deinde å Svenone Rege immensis beneficiis auctus (pri-
25 mum videlicet idoneo Romam petenti ac redeunti viatico, tum
navi mercibus onerata, adhæc tanti argenti summa, qvæ navis
et mercium precium æqvabat, postremo ejusdem precii annulo
aureo), reversus ad Haraldum omnem in se Dani beneficentiam
exponit. Laudat Svenonis liberalitatem et munificentiam Haral-
3o dus et se tantum expensurum fuisse negat. Islandus autem Regis
Haraldi clementiam agnoscens, qvi cum et sui et ursi potestatem
habuisset, benigne utriqve pepercisset, annulum å Daniæ Rege
acceptum dono offert. Non respuit Rex donantem, sed eum
majoribus beneficiis vicissim affectum dimisit. Hue pertinet
35 etiam aliud, cum Haraldus de Islandi cujusdam liberalitate (Bar- Barderus islandus
dero nornen fuit) multa audisset, qvi annuam in Norvegia mer-
1 Mctis cod. ^ Midfiordentium cod.