Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 310
296
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
StufFerus Islandus
caturam exercebat, eum primum optimi generis pallium, deinde
securim deauratam rogat et gratis impetrat. Tertio petenti etiam
Regi tunicam, Barderus manicarum alterå absciså concessit. Rex
nihil iratus, sed donantis animum, ut res erat, sic interpretatus
est, qvod videlicet innueret esse Regem qvasi unimanum, unarn s
nempe habere manum qvæ ad accipiendum semper esset parata,
non item alteram, qvæ ad dandum vel remunerandum.
Tertium etiam exemplum eodem referendum. Venit ex Is-
landia vir, poéta eximius Islandus cæcus, at ingenio acutus tamen.
Eum eum Rex in Opplandiis hybernantem offendisset, de nomine 10
qværit. Stuffur, inqvit, nornen est. Ridiculum nornen, Rex ait,
at paternum qvod? Køttur, respondit ille (o: felis). Patellæ,
inqvit Rex, operculum conveniens. Cæterum ubinam vixit iste
Cattus, sodes? Cæcus ille subridens obticuit. Qvid rides, ait Rex.
Tu divina, inqvit ille. Tum Rex: tu forte qvæsiturus vicissim eras, is
ubinam scropha, parens ille meus Sigvardus Syr (o: sus vel scro-
pha) vixisset. Res(tit)isti autem ideo, qvod hoc ipsum verbis
exprimere veritus es. Rem acu, inqvit Islandus. Hine post lon-
gum colloqvium Rex hominem cæcum in aulam suam ascivit, qvi
et eam in Angliam usqve, ubi Haraldus occubuit, secutus est 20
multaqve ex Haraldi gestis rythmis complexus memoriæ man-
davit.
Multum capiebatur ejusmodi jocis Haraldus, etiam spurcis
et obseænis; liberé dixit et liberé dicentes risu jocosé excepit,
cujusmodi multa de ipsius poéta Hallo sive Thorhallo dieuntur, 25
qvæ ipsi et eum Rege et eum Regina intercesserint, commemoratu
prorsus indigna.
Ad beneficentiæ exempla non refero, qvod qvædam donaria
in Islandiam contulerit, ut campanam magnam ecclesiæ Thing-
vallensi, et anno 1056, eum valida farnes insulam attereret, qvod 30
tum Islandis 4 naves frumentarias suffecerit. Ibi enim fraternum
Olai Crassi dolum imitatus est, conatus Islandos muneribus et
regii favoris applausu in suum obseqvium ducere ae demum tri-
butarios reddere.
(Cætera fere leguntur in Compendio Danico, nisi qvod de 35
cæde Haraldi å nostris nonnihil variat.)