Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 311
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ 297
CAPUT V.
De obitu Haraldi.
Haraldus Danum, ut supra commemoratum est, ultimum pug-
nå navali devicit anno Christi 1062. Cumqve eodem foedus
5 pepigit 1064, qvo anno etiam Thosto ille baro Anglicus et ut
sibi videbatur Angliæ hæres Haraldum invisens eum ad Angli-
canam expeditionem incitavit. Haraldus igitur anno 1065 Regina
Thora in Norvegia relictå, Elizabetha et filiabus in Orcadibus,
ducentarum navium majorum classe in Angliam appulit. Cujus
10 bonå parte subactå urbem qvandam obsidens supplicantibus civi-
bus eam sine sangvine in suam potestatem redacturus fuit. Cujus
rei factå fide, ille solutå obsidione ad naves se recepit, qvæ lon-
gius paulo aberant, postero die mox revers(ur}us et deditionis
conditiones propositurus. Ergo ubi seqvens lux illuxit, Haraldus
is rerum successu elatus omnem securitatem sibi promittens, at de
Regis Haraldi Gudmundi, qvem tum Angli Regem salutabant,
molitionibus nihil percontatus, relictis cum præsidio navibus, vix
dimidiå exercitus parte assumpta, relictis etiam loricis et gra-
viore armaturå, urbem repetere constituit. Supervenit iis autem,
20 anteqvam urbem attingerent, eqvitum et peditum numerus
infinitus duce Haraldo Gudmundi f. Anglorum Rege, qvo viso
svadet reditum ad suos Thosto, qvi se Haraldo adjunxerat; per-
negat Norvegus, ne sibi fugam Angli expobrarent, superbissimo
suo ingenio dementatus. Norvegi igitur aciem ita disposuerunt,
25 ut hastarum præpilatarum beneficio eqvitum incursum facile
sustinerent. Cæterum eqvites Anglicani videntes frustra omnia
Norvagorum acie ita dispositå å se tentari fugam simulant, qvasi
jaculatores Norvegos media acie inclusos indidemqve crebras
emittentes sagittas ferre non possent. Sed suo fato occæcati Nor-
30 vegi aversos eqvites inseqvuntur; hine illi ruptå et solutå Nor-
vagorum acie conversi maximum malum dederunt. Pugnabat in
Anglorum exercitu, qvem superius commemoravimus Hemin-
gius Aslaci filius Norvegus, jam Bæjarleifus1 dictus; is Haral-
dum Norvegiæ Regem mustace in auri speciem flavescente
35 Anglo cognoscendum dedit. Fertur etiam Haraldus Hemingium
inter Anglicanos eqvites insignem agnovisse atqve å qvopiam
1 Bejar- cod.