Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 312
298
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
tamen qvæsivisse, qvisnam Ule esset præ cæteris conspiciendus
eqves. Responsumqve Regi qvendam Bæjarleifum1. O si, inqvit
Haraldus, illud antea præscissem, nunqvam in Anglicanam hu-
mum intulissem pedem. Conscientia enim Haraldo dictitabat
seram demum tacitis poenam venire pedibus earum, qvibus inno- s
centem Hemingium affecit, injuriarum, ita plerumqve sat håbet
fautorum, qvi recté facit, et contra.
Dum igitur ita pugnatur, frustra exspectatis et expetitis ad
naves relictis sociis Haraldus adverso Marte concidit telo jugu-
lum trajectus, sive id ab Hemingio missum est, sive illius instinctu 10
ab altero, Anno ut supra 1065, vel ut alii annotant 1066, ætatis
51 vel 52, regni 20, cum ipse Haraldus Gudmundi, contra qvem
Norvegus pugnarat, decimo post et nono die acie contra Vilhel-
mum Nothum I. Angliæ Regem2 bellum gerens caderet.
Porro cædem Haraldi crudelis multa præcesserunt portenta: is
cometa notabilis conspectus est anno prædicto 1066. Ipse Haral-
dus et multi ex sociis somnia et visa nocturna habuerunt horren-
da, qvorum unus Steigar Thorus nobilis idcirco remansit in Nor-
vegia; ipse Rex in postremo conflictu, anteqvam congrederentur,
milites suos in aciem dispositos circumeqvitans, sternutante in 20
æqvali planitie eqvo, humi prolapsus est, qvod etiam hostes mali
ominis loco sunt interprætati.
Hæc igitur de Haraldo crudeli illo in Danico compendio
deesse videbantur, cujus ingenium jam tenelli pueri olim frater
Olaus Crassus sic pertentabat. Positis in brachiorum complexibus 25
aliis duobus puerulis paulo minoribus natu torvam faciem et
irati similem Olaus ostendit. Illi in lachrymas mox soluti oculos
avertebant. Idem cum faceret puero Haraldo, ille constanter
oculos emissicios3 adversus frontis ipsius minas direxit. Deinde
Rex Olaus capillum leviter carpendo puellum irritavit. Ast 30
Haraldus ilico utraqve manu barbam Regis involat. Tum Olaus:
O te olim vindictæ satis cupidum, frater. Qvæ una res cum in-
vidia alienarum virtutum si Haraldo non nocuisset, inter cele-
berrimos septentrionis Reges merito claruisset. Liberos 4 reli-
qvit: ex Elizabetha Mariam et Ingegerdam, ex Thora Magnum 35
et Olaum, suos in regno successores.
1 Bajarleifum cod. 2 Regis cod. 3 emisititios cod.