Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 313
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
299
Ad historiam Magni Nudipedis
qvædam annotanda
Gislaus nornen fuit viro cuidam Islando, qvi olim sexennis
viderat patrem suum in Islandia å Regis Magni aulico Giaf-
s halldo innocentem occidi. Is annos natus 17 patris cædem ulturus
in Norvegiam trajecit. Giafhalldus etiamnum in aula regia versa-
batur et in magna fuit apud Regem æstimatione et gratiå, id
qvod Gislao Nidrosiam venienti obstitit, qvo minus propositum
facinus auderet. Accidit tamen ut Rege per plateam qvandam
10 ingrediente Giafhalldus ab uxore forte revocatus subsisteret.
Eam occasionem captans Gislaus (qvi alioqvi ad omnes intentus
erat) fit homini obviam et stricto gladio utrumqve humerum
dissecuit. Inde littus festinus petens deprehendit in cimbula qva-
dam homunculum et hunc Islandum, inqve cimba fugiens in lit-
is tore asstantibus acclamat: Giafhalldus si vulneratus est, ego
vulneravi, si occisus est, occidi (id enim lex Norvagica postulat,
ut homicidæ crimen fateantur; alioqvi bona omnia confiscantur).
Sicqve trans amnem Nid cimbula vectus in sylvarum latebras se
proripuit. Cæterum ab emissariis regiis paulo post deprehensus
20 in urbem ducitur, sed et homunculum cimbæ dominum (huic
Thorsteino nornen erat) rapiunt, dicentes eodem crimine teneri,
qvi homicidam transvexerit. Tum Gislaus Thorsteinum unicå
nianu correptum in aere rejecturus volutat, et qvid, inqvit, ille
homuncio mihi cimbula interdiceret, si maximé voluisset; in eo
2s culpa nulla, mecum vestro jure agite. Thorsteinus innoxius dimis-
sus et Gislaus in vincula conjectus est.
Aderant Nidrosiæ Titus, filius Gissuri episcopi Scallholtensis
in Islandia, item Jonas Augmundus, initiatus sacerdos, postea
episcopus Islandiæ, et cum his 300 Islandi.
30 Hi fortiter animum obfirmant et Titone duce creato sacra-
mentum præstant se nec vitæ nec bonis parcituros, ut Gislaum
etiam contra regium edictum vinculis salvum eripiant aut simul
omnes occumbant.
Seqventi die senatus habetur; tum Islandi ad carcerem cater-
« vatim ruunt, fores effringunt, catenas ferreas diminuunt, Gis-
laum liberé educunt, in senatum ultro veniunt. Ut in senatum
Islandi hominem
incarceratum invi-
to Rege eripiunt