Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 314
300
SUPPLEMENTUM HIST0RIÆ NORVAGICÆ
Oratio Sigvardi
Ul6treing contra
Gislaum
Jonæ Islandi pro
l6landis responsio
In Islandia
olim scilicet Gis-
lai pater
ventum est, surrexit regius orator seu cancellarius, Sigvardus
Ullstreing, in hæc verba erumpens:
Non dubito qvin omnibus constet occisum esse hominem Nor-
vegum, aulicum regium, Regis et nostrorum amicum summum,
idqve ab homine Islando, qvi cum videretur sibi habere cujus s
Giafhaldum accusaret, hunc putabat legitimum esse agendi pro-
cessum, ut tantum indemnatum occideret. Jam vero nobis aulicis
regiis omnino timendum est, si hæc audacia impunita dimittatur,
et non modo nobis, ne unum post alium securé trucident et pro
libitu mactent, sed etiam ipsi Regi nostro, ne qvid in illum gra-10
vius præsumant. Est autem hæc scelerata audacia et severé pu-
nienda, nec qvicqvam justius, qvam ut decem Islandorum nece
unius Norvegi cædes expietur, ut se tandem Regi Norvegiæ vi
opponere desinant et qvid inter Regem et plebejum intersit scire
discant. Dixerat Ullstreing, et Jonas Augmundi sic pro Islandis 15
respondit:
Dei, inqvit, Opt. Max. beneficio factum agnoscimus, ut hæ
duæ terræ Islandia et Norvegia ethnicæ barbariei tenebris eductæ
Divinæ veritatis lumen agnoscere, Deum å Diabolo, bonum å
malo discernere norint. Antea enim homines hominibus non 20
magis qvam ipsis Diabolis familiares vixisse veré dixerim, in
perpetuo idolomaniæ1 et magicarum artium exercitio. Nunc au-
tem Sathanas non æqvé cum hominibus commertium håbet, at
seducit tamen multos, ut suas partes agant et ea qvæ ipsi placent
aut ipsi dicant aut faciant aut alios ad eadem dicenda et facienda 25
hortentur. Cujusmodi fuit modo non regius, ut mihi videtur, sed
diabolicus orator, persvadere conatus, ut cum primum homo
innocens Islandus occisus sit, nunc insuper decem regia auctori-
tate lanientur. Cæterum absqve dubio ejusmodi consultores nihil
aliud intendunt, qvam ut his sermonibus clementiam et justiciam 30
ac reliqvas Regum et principum virtutes enervent, eosdem autem
ad injustitiam et sceleratam crudelitatem arment, qvo Satanæ
sangvine innoxio tanto magnificentius litetur; vos autem, o Rex,
et qvi tecum ad rerum public, gubernaculum positi sunt, omnino
typum geritis magni illius tandem venturi judicis, qvi universum 35
terrarum orbem æqvå censurå judicabit. Qvocirca qvanti intersit
1 Idolo maniæ cod.