Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 348
334
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
Qvå vero occasione Odinus cum suis ex Asia emigrarit, nihil
certius dicere habemus qvam qvod initio Chronici Norvagici,
editi Danicé 1594, licet parum diserté, attingitur; et ego in
præfatione.
Illi igitur fratres prædicti, Scioldus et Ingo, Daniæ et Sveciæ
nornen sortitas postea regiones occupabant; et Scioldus in arce
Selandiæ Hledro (Saxo Lethram, Vellejus Levre vocitant) sedes
posuit, qvæ et seqventium plurimorum Regum regia fuit, cum
etiam Jutiam subjectam haberet, qvam etiam propter (vicinitu-
dinem) primum occuparat; vid. præfation(em).
NB. Non igitur å Rolphone Krag, qvi hunc Scioldum ordine
seqvitur duodecimus, exstructa est Lethra, qvod asserit Saxo,
Lib. 2., sed ornata forte et illustrata.
De hujus Scioldi rebus gestis, ut et posteriorum bene mul-
torum, historiæ vel annales nostri nihil pené commemorant et
nec annos qvidem sive chronologiam, tantum fere nornen et ordi-
nem successionis.
CAP. 11
Leifus, Rex Daniæ secundus.
Scioldus igitur filium habuit Leifum, regni sui hæredem.
Cujus tempore tam qvieté, tam pacificé vivebatur, vt, præter
sané ejus seculi morem, nullum fuisse commissum homicidium
memoriæ proditum sit. A cujus seculi tranqvillitate publica Regi
Daniæ Leifo nornen Fredleiffur vel Fridleifur impositum.
CAP. III
Frodo sive Frotho, Rex Daniæ tertius.
Hujus filius et successor extitit Frodo, å multarum rerum
scientia sic dictus; cujus nornen postea in appellativum abiit, ut
qvilibet multa rerum cognitione et experientia præditus frodur
diceretur.
Sed et hujus tempora pax et qvies publica coronabat, ut nullus
ne patris qvidem1 sui interfectorem lædere vel ulcisci fas sibi
duceret. Tum etiam vulgo å rapinis et furtis cessatum est, adeo
1 nec .. . qvidam cod.
5
10
15
20
25
30