Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 352
33«
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
tibus. Qvi si veterem Norvegorum lingvam calluisset, scisset
etiam et subito asseruisset aliam vocem esse marck 3: sig-
num, qvo præcipue animantia aut res animatas nostras esse
proprias convincimus; aliam mercke, qvod etiam vexillum
militare denotat, qvamvis illæ duæ sæpe confunduntur; s
aliam deniqve maurck, qvam Dani et Germani per a non ø
neqve au proferunt, de cujus significatione dictum, qvoties
de terra loqvimur; nam qvamvis hæc vox monetæ et men-
suris competat, nihil ad præsens negocium.
Hic Danus II cognomen adeptus est hinn Mikelate1, qvod 10
si durius interpretere, superbum denotat: sin mollius, magnifi-
cum. Bellator fuit eximius et rem magnificé gerens, pedisseqvum
habuit Regis titulum gerentem; barones etiam duos individuos
sibi comites, qvi iter facturo eqvum sternerent et stapedem ascen-
dentis et descendentis tenerent. Primum seculum ad Dani II tem-15
pora veteres nuncuparunt Brenne2 aulld vel Bruna aulld, eoqve
excitatis rogis3 funera cremata sunt. Illud seculum posterum ap-
pellatur Haugaulld, cum funera jam inhumari cæperunt et busta
fieri in demortui monumentum et memoriam. Ejus seculi prin-
ceps Dan II Rex Daniæ, qvi se jussit exanimem armis4 omnibus 20
investitum, cum eqvo et omni apparatu bellico, busto includi et
viventis instar in solio collocari. Illud seculum ad christianismum
illucescentem5 duravit. Hine secutæ ætatis forma facta; cum viri
animosi et robusti effractis bustorum claustris mortuos armis
optimis auroqve et argento spoliarant, sed non sine suo periculo, «
qvod mortuorum lucta et conflictus, qvo illi prius å vivis vi(n)-
cendi erant qvam præda auferretur, creavit. Filium Dano II
peperit conjux prædicta Olava Frodonem III, per qvam cum
Regum Daniæ superiorum cum seqventibus cognationis series
continuata ducatur, non inconveniens duxi eam hoc loco in tabella 30
more solito proponere.
Sciolldur
å qvo Dani primum Sciolldungar dicti.
1 Mikelare cod. % Bremme cod. ® Regis cod. ^ annis cod. ** illueostantem cod.