Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 359
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
345
destiå atque mirå humanitate, statura procera et gracili. De eo
refertur, (cum a Woggero qvodam, qvi Regis) videndi desiderio
diu flagravit, inviseretur, eumqve Woggerus fixis oculis intue-
retur, rogasse Regem: num qvid se vellet? et illum qvæsiisse,
s num is Rolfo esset, Daniæ Rex celeberrimus? Tum Regem: sic
vulgo appellari solitum, dixisse. Ast Woggerus: O famam, inqvit,
parum sibi constantem, parumqve veri nunciam: hunc ego Regem
existimabam ut animi ita corporis dotibus omnibus antecellere :
qvem ego cornicem verius qvam Regem appellavero. Tum Rex:
10 qvod tu, inqvit, munusculum cum cognomine in me conferes?
(is enim mos erat cognomina tribuentibus). Non eqvidem te
dignum munus af fero, o Rex, ait Woggerus; at Rex iterum:
ergo is nostrum, qvi magis potis est, muneribus alterum ornet;
simulqve promptum annulum Woggero dono dedit. Contra
15 munus Woggerus gratus excipiens: Sancte, inqvit, voveo, me
tuæ necis ultorem futurum, si te forte ferro occumbere in fatis
siet. Rex subridens ait: Litlu werdr Voggur feiginn d: eqvidem
Woggerus parvo gaudet. Qvod verbum in proverbium abiit,
cum qvis exiguum beneficium instar majoris refert vel relaturum,
20 si posset, ostendit.
Rolfo Krage filiam habuit Drivam1, aliam etiam nomine
Skur, illam nuptam dabat viro cuidam magni nominis, Sveco
natione, Witsercho, qvi rerum gestarum gloria non minus claruit
qvam famosus ille Starcardus. Witsercus enim 6 solus et una
25 confecit gigantes, cum duodecim simul confligens; Starcardus
nunqvam tot simul et semel. Alterum qvoqve habuit pugilem
celeberrimum Rolfo Bodvarum2, Norvegum: hic de omnibus aliis
fortitudinis laudem abstulit; illi filiam Scuram elocavit. Habuit
præterea decem athletas insignes continué aulam suam seqventes;
so qvocirca is omnibus vicinis terribilis esse cæpit.
Piratam et bellatorem incomparabilem Agnarum, patris sui
Patruelem, Ingialldi filium, Rolfo beneficio Bodvari3 (cum ei
nullus ex reliqvis congredi auderet) occidit. Hervardum etiam
Regem in Eylandia, qvi inconsulto Rolphone Sculldam, Adilli
35 Regis Sveciæ et Yrsæ Reginæ filiam, Rolphonisqve proinde
i
Srivam cod. 2 Budeværum cod. 3 Budivari cod.