Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 366
352
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
sacro fonte ablutus scribitur, sed et Ierosolymas et Iordanem
vidit; qvod magnum fuit prisci seculi desiderium. Hune igltur
socium secum Hialmarus ascivit; recensentur monomachiæ1 leges:
ut nempe unus unl congrediatur, et ut victores victis busta faciant,
tum vt victos nullis armis spolient. Hialmarus igitur eum An- s
gantyro (qvi fratrum, ut dixi, validissimus erat pugil) congressus
vicit, victus ipse eum antagonista extremum mundo vale dicens.
Ast Aurvarotto undecim illos ipse illæsus delevit, singulis unå,
ut dixi, congressus. Otto igitur facto occisorum funere etiam
optimum ensem Tyrfing, quo Angantyrus å patre Arngrimo 10
accepto usus fuerat, inter cadavera reposuit. Hialmari vero
corpus exanime Opsaliam rogatu morientis devexit, illiqve et
virgini Ingebiorgæ, Ingonis Regis filiæ, mærore extinctæ justa
ibidem solvit. Cæterum Angantyro ex Svafa nata filia est post-
huma, cujus vt mentio aliqva fieri possit, ista de pugilum is
certamine2 memoranda erant.
I
Hervora.
Posthuma Angantyri filia, virilem sané in corpore fæmineo ani-
mum et audaciam gerens; ea enim adhue adolescens fæminam se
natam dolens, virili assumpto habitu piraticam ingeniose didicit 2o
et excoluit, donec tandem å sociis vir semper credita dux militæ
crearetur. Igitur forte in transcursu ad insulam Samsey divertit,
consilio non casu, vt socii rati sunt, idqve sub vesperam. Sola
relictis navibus insulam per(v)agatur in multam noctem, donec
tandem patris et patruorum suorum ibidem cæsorum busta con- 25
flagrare ipsi viderentur. Ita enim Satan illi seculo persvaserat,
homines præcipue magni nominis in suis bustis post fata vivere
(sed ibi tantum, et qvidem longe immaniores qvam olim), ignem-
qve ad terrendum vivos ibidem noctu ardentem conspici. Virgo
his illusionibus nihil perterrita patrem inclamat Angantyrum, 30
sed carmine seu rythmo, qvod is ad excitandos mortuos plus
habere vigoris videretur. Ensem Tyrfingum sibi dari postulat,
utpote mortuis inutilem. Angantyrus (aut ipsius nomine pessimi
manes) etiam rythmo respondit, sicqve alternatim inter se ali-
qvantisper collocuti sunt. Post bene longam disputationem Her- 35
1 -marchiæ cod. 2 certaminis cod.