Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 376
362
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
Lymico consistenti, decem navibus supervenit. Commisso prælio
navali Canutus cum fuga sibi consulere noluisset, occubuisse fer-
tur. Invidebat enim Canuto Holsatiæ præfecturam Haraldus,
deinde etiam novit hane sibi viam expeditissimam ad utriusqve et
Daniæ et Holsatiæ præfecturam adipiscendum,' siqvidem Gormo s
ante voverat fore ut audita morte Canuti ipse moreretur et is
etiam, qvi tam tristes affer(r}et rumores.
Exacto igitur prælio Haraldus patrem invisens, re adhue
Gormone incognitå; convivio excipitur nocturno, in qvo å matre
Thyra instructus cædem fratris patri hoc ænigmate narrat. Acci-10
pitres, ait, duo sive falcones prælium acre inter se committe-
bant, albus sive1 niveus, alter2 cinericius, sed proch dolor, inqvit,
niveus ille falco posteriores tulit et prælio victus mortuus est.
Rex ænigma nihil serutatus pocula continuabat. Ast Haraldus
se cum suis paulo post subduxit. 15
Die crastina Regina Thyra domum regiam veste nigra vel
pullata ad intra investivit. Qvod animadvertens Gormo hester-
num ænigma in mentem revoeavit aitqve hane parietum investi-
turam illius factam consilio. Qvod ita? inqvit Thyra; ait Gormo,
hac ratione cædem filij vis indicare. Imo, inqvit illa, tute jam 20
mihi indicasti. Gormo é vestigio animam exhalavit. Hæc de
utriusqve morte una est sententia. Aliorum talis est: Ivarus exos
regno Angliæ multis annis præfuit et Lodbrochianorum ultimus
supervixit. Qvo in Anglia fatis funeto successit Adalmundus Iat-
geiri filius, nepos ex fratre Etmundi cognomine Sancti Regis 25
Angliæ. Hic Britannos ad Christum convertit et Northumbriam3
tributariam4 habuit. Illi defuneto substitutus Adalradus, qvi cum
non diu regnasset, Gormo antiqvus expeditionem feeit in Bri-
tannos, Haraldo et Canuto belli ducibus. Qvi cum præliis aliqvot
feliciter commissis qvadam die in amæno portu feriati nando 30
sese exercerent, fertur hostis ruri insperato prorumpens in naves
ineursum feeisse subitum et inter naves lusitantem natando Canu-
tum lethaliter telo feriisse. Hæc aliorum de morte Canuti minus
credibilis sententia est; utut autem res se håbet, Gormo filij
Canuti morte audita extinetus est. 35
1 sine cod. 2 Bis scriptum. 3 Nortnumbriam cod. 4 tributuariam cod.