Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 379
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
365
Itaqve cum Grafelldio qvam Gullharalldo é vivorum numero
sublatis, copiis collectis et classe ad numerum 700 navium aucta
Haraldus Gormonis in Norvegiam trajiciens eam sine cruento
prælio obtinuit suoqve adjecit imperio; cujus administratore
5 Haqvino Malo constituto imperatisqve toti regno tributis in
Daniam copias reduxit. Sed et Haraldo Grænsha aliqvot Nor-
vagiæ provincias; his(t.) Norveg. titulo Haraldi Grænsha.
Fuit autem tale pactum inter Danum et ipsius in Norvegia
viceregem Haqvinum, ut Haqvinus 100 marcas aur i puri et 60
10 falcones pro tributo annuo solveret, ipse vero reliqvo luero et
regiis prædiis omnibus ad defensionem provinciæ uteretur. Ad
hæc, cum potissimum Danus postularet, universas Norvagiæ vires
in ipsius subsidium conferret, idqve semel tantum toto præfee-
turæ suæ tempore. Id qvod Haqvinus postea contra Ottonem
15 Imperator. præstitit. Devicto autem Haraldo Haqvinus tantam
auri vim nactus est, ut qvatuor viris justa sarcina esset.
Fuit Haraldus Gormonis virtute bellicå valde clarus; Holsa-
tiam Danis multis annis rebellem domuit, Wandaliæ qvoqve
bonam partem subegit, in qva castrum postea Julinum, veteri-
20 bus jomsburg appellatum, éxtrui curavit, ibiqve militibus stipen-
diariis collocatis demandavit, ut assiduis bellis Wandaliam totam
fatigatam Danico parere cogerent imperio. Qvod qvomodo suc-
cesserit, ex seqventium Regum historiis utcunqve apparet.
Illud Julinum tempore hujus Haraldi Stirbernnus Svecus,
25 Erici victoriosi ex fratre nepos, pirata et bellator insignis, inva-
sit et occupavit. Unde paulo post excurrens Daniam infestavit,
donec Gormonis filiam illi propriam, Thyram nomine, elocaret,
cujus dos 100 naves bellico apparatu instructæ, addita stipula-
tione, ut Haraldus Stirberno1 qvibusvis bellum inferenti iter(um)
30 suppedas ferret. Deinde Vandaliam revisens cum 1000 navium
classe reversus pessima qvæqve Danis minatus est, ni concessis
ad bellum Sveco inferendum 200 navibus cum justo exercitu,
cui ipse præesset Haraldus Gorm., salutem et incolumitatem
suam redimerent. Qvo auxilio å Danis extorto in patruum movet,
35 utqve Sveciam primum attingit, universam classem incendit; qvod
ut Danus animadvertit, navibus destitutum Sti(r}bernum in Da-
1 Stirbernum cod.