Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 380
366
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
niam suam converso itinere reliqvit, vide catalogum Regum
Sveciæ. Vixit in aula Gor. Islandus qvidam ex primariis primus,
Gunnerus de Lyderenda, circa annum 976 eodem ob virtutem
bellicam ascitus, cujus meminit historia Norvegica.
CAP. XXI
Ottonis I. in Daniam expeditio.
Circa hæc tempora, anno Christi 955 vel circiter, Otto Mag-
nus Imper. R. in Haraldum Gormonis movit, ut eum ad fidem
Christi compelleret, qvem Danus cum auxiliaribus copiis Ha-
qvini Mali baronis et viceregis Norvegici ex universa Norvegia
conscriptis fortiter navali prælio excepit, deinde post tridui in-
ducias magna strage editå fugavit. Imperator prælio ipse inter-
fuit et eqves pugnabat1, qvi suis in fugam celerem effusis fertur
hasta sangvinolentå, qvam manu gerebat, sursum exporrectå,
in hæc verba clara voce exclamasse: Deum omnipotentem hujus
voti testem invoco, ait, me secundo ad Danos reditu vel gentem
eorum sacris christianis initiaturum, vel alioqvi propriæ vitæ,
imperii et dignitatis jacturam facturum esse. Simulqve cum2 dicto
hastam tanqvam exseqvendi juris jurandi pignus in maris pro-
fundum jaculatus est. Non autem insalutato hospite rediit, ut
Welleius cavillatur, etenim et mari et terra pugnatum est, et
Danus cum Norvego aliisqve compluribus ad hoc bellum coactis
in subsidium Dani (vera et recta loqvor) principibus ante et
post conflictum multa rerum gerendarum consilia agitarunt.
Neqve xenij loco hastam reliqvit, ut meticulosus qvidam, qvi
barbaros muneribus placaret, sed secuturæ vindictæ pignus esse
voluit.
Anno seqventi infaustam hane Imperatoris pugnam Otto
Magnus incomparabili conflato exercitu per Saxoniam, Frisiam,
Gallias, Vandaliam, Holsatiam bellum Danicum renovare cogi-
tat. Qvæ res ut Dano innotuit, rursus Norvegicas vires qvantas-
qvantas potest suis adjungit, sed ægré Haqvinus 100 naves Nor-
vegiæ imperatas cum justo exercitus numero adjunxerat. Eas
ostendit se in Norvegiam ante Cæsaris adventum remissurum
1 pugnabant cod. 2 dum cod.
5
10
15
20
25
30