Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 383
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
369
Haraldo, injuriam emendare nolenti et qverelam Islandorum
surda aure respuenti, ascripserunt legeqve sanciverunt, ut de
Haraldi Regis illa injustitia tot rythmi famosi componerentur,
qvot homines haberet Islandia. Isto rumore Haraldi Gormonis
5 aures usqve adeo offensæ sunt, ut jam ostenderet se classem
illam in Islandiam ducturum esse, qvamvis in transcursu Norve-
giam attingeret. Cæterum omnibus id dissvadentibus, tum ob
navigationis difficultatem, qvod æqvor seu oceanus Islandicus
naviculis Danorum impervius esset et terra ipsa scopulis ac
10 portuum paucitate aditu difficilis, tum etiam ob incolarum non
contemnendas1 vires, Danus acqvi(e)vit inqve patriam, de cætero
in Norvegiam non grassatus, revertitur. Haqvinus vero Malus
illatum å Dano2 provinciæ Norvegicæ damnum hau(d) diu repa-
rans defectionem3 impuné continuabat.
15 CAP. XXIII
Conjugium Haralldi Gorm.
De conjugio sive nuptiis Haraldi Gormonis nihil reperio,
nisi hoc tantum, qvod dicturi sumus. Haqvinus Malus paulo post
cædem Haralldi Grafelld et Gullharalldi, cum in summa esset
20 Haraldi Gormonis amicitia, ipsum per nuncios rogavit, ut Gunn-
hilldam Blodoxiorum matrem (cui et vitam et fortunas omnes
invidebat Haqvinus, et in qvem illa suos filios armabat) sibi in
uxorem petitam perqve amicas literas et legatos in Daniam ad-
ductam é medio tolli curaret. Id qvod successisse, ipsa in pro-
25 fundo ac fætido puteo suffocata, nostræ historiæ innuunt. Gau-
detqve historicus hoc loco, qvod Gunhilldæ sceleribus absolutis
non sit illi timendum similibus in reliqva historia lectoris aures
offendi.
Cæterum an hæc ita se habeant de obitu Gunhilldæ merito
30 dubitaverit, cui fides historiæ Bremensis suspecta non est, ubi
asseritur Haralldum cum conjuge Gunhillda baptizatum, libr. 2.
cap. 2. Qvicqvid autem tenendum est, præter Svenonem4 nothum
1 contemnendos cod. 2 Dono cod. 3 defcetionem cod. 4 Svononem cod.
24 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, IX