Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 392
378 RERUM DANICARUM FRAGMENTA
In eandem qvoqve societatem receptus Vagnerus Palmatoci1
nepos, sed ægré nec sine periculo. Is enim tantum duodecim natus
annos cum duabus navibus et 120 viris adveniens se recipi petit.
Negare hoc Palmatocus avus et reliqvi, qvod id maxime cum
illorum lege pugnaret minorem annis 18 qvempiam admittere.
Imo vero, ait Vagnerus, si ego grandioribus natu prævaluero,
non repulsam feram, neqve legi vestræ injuria fiet; non enim vos
tam annos qvamqve vires et virtutem in sociis deligendis spec-
tare mihi persvadeo. At Palmatocus dimidium Britanniæ duca-
tus2 nepoti largiturum ait, si hoc proposito desistere velit. Renuit
Wagnerus. Tantæ tum erat dignitatis inter Iomsvichenses nume-
rari. Wagnerus igitur Sigvaldum, qvi sine mora in civitatem
receptus est, in certamen vocat totidem viris instructum. Fit
duplex conflictus, unus navalis, terra alter; utroqve inferior Sig-
valdus. Qvorum posteriorem Palmatocus sua authoritate abru-
pit. Sigvaldus 30, Wagnerus 20 socios prælio amisit; et jam
Wagnerus maximæ spei adolescens et heroicarum virtutum ex-
emplar Iomsburgensium albo idqve inter primos inscribitur om-
nium cum favore. Inde exacto triennio Palmatocus moritur, sub-
stitutusqve est ei Sigvaldus.
Sigvaldus autem Julino non diu ante præfuit qvam veterum
Palmatoci legum rigor sensim remitti cæpit; nam et fæminæ
in urbem admissæ vel ascitæ, ibidemqve biduo, nunc triduo com-
moratæ; dissidiæ pullulabant, cædes fiebant intra mænia contra
consvetudinem et leges veteres. Ipse etiam princeps urbis Sig-
valdus filiam Burislaj Astridam in conjugem petivit. Cui Buris-
laus ægré his propositis conditionibus assensus est, primo ut Sig-
valdus Wandaliam Dani jugo exsolveret, cuj tributaria fuit, 2.
ut Svenonem Tiugæsheg Regem Daniæ qvavis ratione in Van-
daliam deduceret. Accepit conditiones Sigvaldus3 et se intra
triennium qvod postulabatur effectum daturum ostendit. Ergo
tribus tantum navibus usus cum centum virorum comitatu in Da-
niam festinat; ad Selandiam appellens morbum gravem et peri-
culosum simulat, ut ne se qvidem leeto movere possit. Qvocirca
20 viros ablegat, qvi Svenoni Regi dicerent magni ejus interesse,
ut Sigvaldum jam in extremo mortis periculo agentem invisat
5
10
15
20
25
30
35
1 Palmotici cod. % ducatum cod. 3 Sigvardus cod.