Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 403
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
389
qvandam angustam devenit, ex qva se expedire neqvivit, prius-
qvam die illucescente1 adolescentem qvendam pecudes in pascuam
agentem videret, qvem ad se vocatum de nomine rogat. Is God-
vino sibi nornen esse respondit. Tum Vlfo: Die qvæso, qva hine
s ad naves Canuti Danorum Regis eatur. Godvinus: Aliud pro-
feeto å nobis Dani meriti sunt, qvam ut viam dubiis monstrare-
mus, si sciremus maxime. Ulfo: Missa ista hæc facito; qvin qvæ
rogo, indica; id enim mihi tam erat gratum qvam qvod gratis-
simum. Godvinus: Longum sané et per arduum iter ad naves
10 habebis, ita ut illud non sine propriæ vitæ discrimine conficere
qveas; si enim te ex Canuti sociis esse colonis innotuerit, tam tu
qvam (qvi) tibi benefecerint in atroces pænas et pericula ipsa
nece acerbiora incidetis. Sed nescio qvid heroicum vel ipso vultu
præ te fers; ni fallor ego, tua erit fortasse amicitia magno com-
i5 paranda. Tum Ulfo annulum aureum ex dextera manu depromp-
tum Godvino porrexit, qvem Godvinus recusavit, nolens ante
tempus benevolentiæ et laborum præmium accipere. Hine Ul-
fonem ad ædes paternas deducit. Qvo eum ventum esset, Ulfo
ab hospite honorificé excipitur, totusqve is dies in lætitia magna
20 transigitur; at sub noctem paterfamilias duos eqvos phaleratos2
adduci jubens talibus Ulfonem alloqvitur: Fata, precor, mi Ulfo,
successus itineris tui secundent; filium, qvem habeo unieum, tuæ
committo fidej obnixe rogans, ut si qvando ad3 tuos incolumis
pervenias, hunc nostrum Godvinum in album ministrorum Regis
25 inscribi cures; numqvam siqvidem nostrorum hominum manus
effugiet, si eum homini Dano viam monstrasse constiterit. God-
vini pater Ulfnado nornen habuit, cui Ulfo se omnia hæc probé
curaturum recepit. Ita Ulfo Godvino comite totam noctem in
itinere pergit summoqve dilueulo ad naves hoc duce pervenit.
30 Qvem ut populares, qvi animi gratia terram ascenderant, adven-
tantem cernunt, omnes summo perfusi gaudio adventum gra-
tulantur, ac si ex orco in lucem restitutum recuperarent. Ulfo
enim vitæ et morum integritate et amabili inter omnes conver-
satione omnium sibi animos facile conciliarat. Tum primum
35 Godvinus expertus est, qvantæ esset æstimationis Ulfo, cuj jam
ad naves viam monstrarat. Ast Ulfo Godvinum continuo pari
1 illusescente cod. 2 falecatos cod. 3 at cod.