Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 405
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
391
neqvam et infimæ sortis, Etmundi nutritium atqve amicum
singularem, pecunia corrupit, ut Etmundum interficeret. Mise-
rabilis Regis fortissimi exitus, nutritij et amici sica1 cadere.
Extemplo Canutus interfecti Etmundi fratres, multis tamen sed
5 levibus præliis ab eis exceptus, Angliå expulit. Qvi cum viribus
Canuto inferiores se sentirent, in Normandia apud Robertum
Wilhelmumqve avunculos commorati sunt. Cæterum Ericus Ha-
qvini, Canuti sororius, cum jam discessum appararet, inflam-
matam columellam præscindi curans fluxu sangvinis immodico
io animam exhausit atqve interiit.
Canutus ex Emma2 Elaraldum, Canutum Hørda, Gunhill-
dam Henrico III Imperatori Romæ nuptam; ex Alfiva vero
Svenonem suscepit.
CAP. VII
is Canutus sororium innocentem e medio tollit.
Canutus dives in Angliam jure belli acqvisitam cum sedes
transferret, Daniæ Ulfonem Sprakaleggi filium, baronem Da-
nicum et suum soror(i)um, de qvo hactenus, præfecit, cuj et filium
Hordcanutum commisit educandum. Cæterum å matre Hord-
20 canuti, Emma2 Angliæ Regina, eo audaciæ perductus est Ulfo,
ut Hordcanuto regium nornen inscio patre imponi curaret. Con-
fecerat Emma2 ad eas res literas sub nomine Canuti Regis
exaratas, sigillum etiam mariti suffurata, ne qvid ambiguitatis
inesset negocio; eas literas Ulfo protulit, cum in Dania Hord-
25 canutum Regem creari faceret.
Sed mox anno 1024 aut circiter (vid. comp. Dan.) turbis
Olaj Crassi in Daniam revocato Canuto, Ulfo et Hordcanutus
ad Emmam3 Reginam internuncios mittunt, ut erga filium et
sororium Regis animum exploraret. Respondens Emma2 Ca-
30 nutum Regem graviter ferre, qvod rem tantam se inconsulto
ausi sint, suumqve jussum4, ut veniret5 ultro filius Hordcanutus;
et Ulfo etiam Svenonem filium pro se supplicatum mittit. Ignovit
filio Canutus; Sveno Regis ex sorore nepos pro patre obsidem se
offert, modo in Regis receptus fuerit gratiam. Rex igitur Ulfoni
cica cod. 2 Einna cod. 3 Einnam cod. 4 suusqve jussu cod.
5 veniens cod.