Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 408
394
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
filius et Haqvinus Erici filius, Canuti ex sorore nepos, e Nor-
vegia profugerunt, Haqvinus qvidem in Angliam ad avunculum
Canutum veniens honorificé excipitur. Orto deinde inter Canutum
et Olaum Reges dissidio, Canutus et Haqvinus in Norvegiam
exercitum numerosum ducunt jamqve pulso et in Russiam fugiente s
Olao Canuti imperio subjiciunt. Haqvinoqve sceptra regia de-
mandantur et Norvegia gubernanda traditur.
Porro Olaus C. biennio exacto rursus Norvegiam petens
Stiklastadii subditos suos qvondam, nunc autem rebelles, bello
adortus moritur Nidrosiæqve sepelitur; hic in Divorum numerum 10
relatus est. Anno superiore anteqvam hæc gesta essent, Haqvinus
Erici in mari Britannico suffocatus est. Tum Sveno Canuti Alfiva
genitus in Norvagiam adveniens jussu patris ad gubernacula rei-
p(ublicæ) Norvagicæ evectus est. Canutum autem Horda pater
regno Danico præfecit, magnam vero filio Haraldo, regio titulo is
insignito, Scotiæ partern donavit, qvorum omnium fuit ipse Ca-
nutus summus princeps ac moderator. Unde å qvibusdam Canu-
tus dives, ab aliis antiqvus cognominatus est. Iter Romam insti-
tuens tantum auri expendit, ut marcarum numerus fere ignorare-
tur. Ex Flandria Romam usqve pedes ibat, xenodochium1 in iti- 20
nere fundans, in qvo Danis peregrinantibus victus et hospitium
tantum nocte unica libera essent. Varia qvoqve monasteria et op-
pida præclaris magnificisqve muneribus ornavit; vt enim omnium
rerum abundantia et ditionibus amplissimis omnes Reges sep-
tentrionis facile vincebat, ita munificentiæ et liberalitatis laude 2s
inter omnes primas tenuit, nam cum Thorar(i)nus qvidam Is-
landus, poeta insignis et principum aulis jam diu assvetus, Regi
Canuto rythmum miri artificij å se compositum recitasset, 50
marcas puras å Rege retulit.
Reversus autem Roma in Angliam Canutus in morbum in- 30
cidit regio non dissimilem, jamqve ultra semestre spacium cum
adversa valetudine luctans Idibus Novembris Monstriæ vitam
cum morte commutavit anno ætatis 37, regni Danici 27, Anglici
24, Norvagici 7. Moriente hoc Canuto potentia Danorum et
imperii amplitudo ad tempus inclinare cæpit. 35
1 Zenodochium cod.