Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 417
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
403
Dani eum Haraldum Hein agnominarunt, suå duritate et severi-
tate mutaturum; qvod propositum sic fere inc(h)oavit. Profectus
in Hallandiam eqvos toti provinciæ imperavit, cui id primum
responderunt Hallandi nullis cum lege consvetudineqve pugnan-
5 tibus oneribus gravari velle sese, sed eum tam diu Regis nornen
obtinere, qvamdiu hæc aperté non violaret; idqve in foro publico
å rustico qvodam responsum tulit. Qvo audito Canutus Hallan-
dis pascuis et sylvis, qvas Rex in vicinia plurimas possedit, ne
eo armenta et pecora pastum depellerent, interdixit; qvam Regis
10 severitatem cum intelligerent non cum legibus pugnare, se tamen
ea nimium angustari ac prorsus vinci, omnia qvæcunqve postula-
bantur Regis voluntati permittebant, rustico qvi omnium nomine
adeo audacter respondebat confosso jugulo poenas dante. In
eundem modum imperiosus Scanorum ditionem invisit Canutus
15 iisqve in publico foro pro libitu qvæ vult injungit. Scani contra
ut et Hallandi leges urgent magno cum clamore paternas, å qvi-
bus in dandis tributis ne ungvem latum discedere velint. Tum
Canutus: Si nihil ex vestro plus qvam hactenus impartiri certum
est vobis, illud tantum peto, ne mea mihi denegetis vosqve illis
2« abstineatis, qvæ ad me pertinent. Illi affirmabant. Tum Canutus:
Scitis et fatemini, qvicqvid est in his oris inhabitatum nec cui-
qvam peculiariter addictum, id ad Regem totum pertinere. Fate-
mur, ajunt. Meum ergo, ait Canutus, est inprimis fretum Eyrar-
sund, unde in eo vos piscari aut aliqvando post hunc diem con-
25 spici serio veto, in mea siqvidem mihi soli jus est. Hic Scani
qvoqve videntes, qvod incommodum hoc Regis edictum secutu-
rum esset, omnia se pro ipsius arbitrio esse facturos pollice-
bantur.
CAP. II
30 Canuti ingeniumt nuptiæ, mores.
Hæc habuit regnum Canuti primordia, his crevit incrementis.
Fuit et opibus etiam magnæ authoritatis, tum armis et hostium
profligatione clarus, ita ut non minus ab Oceano Danico, seu
Daniam cingente, qvam ab ipsa Dania hostes metu potentiæ illius
35 abstinerent. Idem in sceleratos severa animadversione usus atqve
ideo qvod nobilem ac ignobilem, divitem atqve egenum, ubi de-
26*