Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 420
406 RERUM DANICARUM FRAGMENTA
structa remotiores terras negociandi gratia invisuri superato
freto Eyrarsund ad insulas qvasdam Bornholm(i)æ vicinas noctu
in ancoris stabant. Cæterum illis vadorum nesciis, dum post con-
svetum æstum seu inundationem mare in se reciprocatum lon-
gius å littore discessit, navem Norvagorum undæ in sicco desti-
tuebant. Qvod animadvertens Blodeigillus Bornholmiæ incola,
qvi navem hane diu observaverat anteqvam ancoras jaceret, con-
tinuo eum suis satellitibus eam adoritur atqve victor homines una
eum nave in littus subduetå, ut minus1 ab aliis conspiceretur, cre-
mabat, ipse vero merces domum comportabat. Cumqve jam
animadverterent Norvagi navem hane in Hispaniam2 non per-
venisse, rogat Canutum Tranqvillus, ut de ea curet in suis oris
inqviri. Multis autem navis illa ad Bornholmiam conspecta est,
nec tamen inde ullis visa discedere, unde Canuto Blodeigillus
istis littoribus vicinus suspectus erat; qvare in Bornholmiam navi-
gans, eum ad eadem littora ubi prius navis Norvegica conspecta
fuit perveniret, animadvertit in littore exspacians lapides subru-
bescentes, cujus rej causam eum conijcere neqvirent qvi eum illo
fuére, ut erat sagacis ingenii rem acu, ut dici solet, ipse divinando
tetigit. Qvare villam Blodeigilli noctu suos adoriri jubet; capitur
Blodeigillus, ad Canutum ducitur. Satellites ipsius in villa å
Canuti comitibus asservantur. Rogante de nave Norvagorum
Canuto atqve uleus tangente, fatetur crimen Blodegillus, qvem
ideo Canutus vicina in sylva strangulari curat, socios vero ejus
et ministros partim occidi, partim graviter alioqvi muletari, par-
tim in exilium proscribi. Ex qvo tempore regni optimates, inter
qvos Blodegilli consangvinej piures, Canuto nunqvam favebant,
qvorum ille consangvineum supplicio tam indigno affecerat.
CAP. IIII
Canutus in Angliam expeditionem parat.
Proximé Canutus in Angliam expeditionem suscepturus ab
Olao Tranqvillo naves apparatissimas accepit 60 totiqve Daniæ
exercitum et naves imperavit. Cumqve tam Danorum qvam Nor-
vagorum copiæ ad sinum Lymicum Regem Canutum qvatriduum
5
10
15
20
25
30
35
1 minis cod. 2 Sic cod.; an leg. Eistlandiam?