Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 421
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
407
expectassent, ipseqve Canutus legatos in Vandaliam missurus
adventum differret, duces Danorum ad Regem suum fratrem
Olaum mittunt, qvi moræ causas inqvireret, qvam sibi satis odio-
sam esse hoc pacto exercitus significabat. Ast Canutus fratrem
s Olaum ex castris advenisse videns compedibus vinctum ad gene-
rum principem Flandriæ in custodia servandum mittit. Cæterum
cur Rex Canutus legatos in Vandaliam mitteret, hæc causa fuit,
qvod Vandalos classe insigni comparata audiret Canutus in Da-
niam velle movere. Qvare ille, ne dum Anglis bellum inferret,
loVandali regnum se absente invaderent, cum illis constituit per
legatos pacem conficere, anteqvam in Angliam traijceret. Itaqve
(cum) jam totum octiduum frustra Dani1 ad prænominatum si-
num Lymicum castra metati Canutum Regem et ducem summum
expectarent, illi longioris moræ tædio (exercitus enim major pars
15 fuit rusticorum incompositum agmen, qvibus secundum suos nu-
meros singuli nobilium præfecti sunt) ulterius (n)on expectantes
singuli ad sua abierunt. Norvagi autem navibus 60 Canuto in
auxilium missi, abeuntibus et dissipatis copiis Danorum, adve-
nientem paulo post Canutum opperiebantur; qvibus ille pro sua
20 singulari fide benefecit, seqve a suis delusum esse ægré ferens
Norvagos domum redire sivit.
Reversus autem in Selandiam Canutus2 ex legatis suis ad
Vandalos missis Vandalorum et benignum animum et dona ho-
norifica accepit. Vandali enim cum de apparatu classis Regis
2s Canuti audirent, verebantur, ne Canutus in suam ditionem mo-
turus esset, ideoqve classem similiter confecerant, non qvo Ca-
nutum prius læderent, sed qvo irrumpenti Canuto resisterent.
CAP. V
Canutus sibi å subditis esse illusum ægre fert.
so Porro Canutus, ne hane rem impuné auferrent subditi, creber-
rimis conventibus et sumptuosissimis conviviis nihilominus tributa
pro libitu adaugendo eos delicti veniam supplices petere coegit;
idqve in Selandia primum, hine in Cimbria. Cæterum cum pera-
grata Cimbriæ maxima parte ad provinciam Vendelsyssell (qvam
i
Danis cod. 2 Canutis cod.