Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 423
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
409
in turri esse dictum est Dorumqve conventum velle. Dorus
exercitum consistere jubens bene magna cater(v}a stipatus Tolo-
nem adit, num qvid velit, rogat. Qvorsum, inqvit Tolo, exer-
citum istum es ducturus? In Regem Canutum (dicam enim qvod
5 res est), respondit Dorus. Hine Tolo ex turri ista, qvo metu
Dori se contulerat, Canuti Regis mandata singulari faeundia est
elocutus, qvam pax bello, tranqvillitas turbis, concordia dissidiis,
Regis favor et gratia ejusdem odio præstaret, qvamqve istud
impium propositum subditos, qvibus Deus vel homines aut pro-
10 pria sålus curæ esset, parum deceret, qvanto satius esset Regi
tanto tam sapienti atqve augusto parere, potius qvam in re
perqvam exigua temere resistere, tum qvam isti conatus, qvalis
hic fuit Dori, infeliciter semper cesserint, eleganti oratione
edocuit, adeo ut ex Dori comitibus nonnullos in suam sententiam
15 traheret. Qvorum subobscurum murmur, qvo se Toloni assentiri
significabant, exaudiens Dorus eos inerepans, ne Tolonis nugis,
qvantumvis vendibili, fidem ullam adhiberent, serio vetuit; et
ne pluribus oraret Tholo, Dorus hastam prælongam ex proximé
astantis manu arreptam in turrem sursum jaculatur eaqve Tolo-
2° nem confossum occidit. Metuebat enim, si plura verba faceret
Tolo, ne socij ipsius oratione permoti å se deficerent; itaqve
interfeeto Tolone sese ad exercitum confert atqve Canutum1 Re-
gem, qvi jam Ottoniæ agebat invisurus pergit, semperqve novis
inerementis exercitum auget, omnes enim eo non inviti trahe-
« bantur, ut Canuto ægré facerent, qvi scilicet2 Canuti duritiem
jam aliqvoties senserant. Qvare eum nobilibus et ignobilibus in
odium Regis concitatis seditiosorum numerus in tantum exerevit,
ut neglecto Doro nobiliores, inter qvos primus Esbernus baro,
imperium exercitus summerent. Dorus vero et Verpillus3 eum
suis nullo animadverso defeetu pedem retulerunt, eum persva-
sum haberent absqve se reliqvam multitudinem idem qvod illis
propositum fuit effeeturam; jamqve tempus erat, qvo neqvitiosum
propositum suum completuri fraude et dolis se egregie armarent
seditiosi. Itave dux eorum Esbernus Randerhusiæ triduo conti-
35 nens exercitum et consilia eum illis communicans, die tertio viris
100 ex omni agmine delectis stipatus in Fioniam primus traje-
1 Canutem cod.
2 seelicet cod. 3 Vergillus cod.