Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 427
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
413
Canutus eorum colloqvium audiens jubet ad se venire Evindum,
qvod nihil ab eo mali metueret, qvem ipsum et cognatos ad sum-
mos1 evexisset honores. Tum Canuto Benedictus, Sit, a(i)t, frater,
penes te, sed tuo futurum id est cum incommodo. Evindus igitur
5 Canutum accedens salutat atqve gladio, qvem intra vestem illam
talarem occultabat, veste ex humeris demissa Regem confodit,
qvo ictu ad parietem templi adactus Rex Canutus invocato no-
mine Dei omnipotentis expiravit.
Porro Evindus conscenso altari voluit per fenestram elabi.
10 At ex sociis regiis qvi proximé astabat Evindum in fenestra2
pendulum, qvantumvis tuta lorica indutum, medium dissecuit,
ita ut dimidius t(h)orax cum capite foras decideret, dimidius
vero intus relinqveretur. Qvare jam occiso Canuto alij ex sociis
fugæ consilium captabant, ut frater Ericus et cum eo nonnulli,
is aliis vero certare placuit, ut Benedicto et paucis aliis, qvi fratrem
Ericum abeuntem comiter est allocutus rogans Deum, ut si non
prius in cælis conjungi liceret, qvo dicto Ericus evasit.
Ast jam furiis agitatus Benedictus abjecto clypeo, ensem
utraqve vibrans manu ac utrinqve hostem dilanians, ad templi
20 fores extremas turbinis instar se proripit, nullam prorsus eva-
dendi qværens occasionem, occisi fratris Canuti Regis amore
magis qvam præsentis vitæ desiderio victus, in inimicorum
mucrones immane qvantum commotus, imo furiosus, ruit; eum
tres vel pauciores ex residuis sociis secuti sunt, animositatem
25 illius immitantes. Qvi donec ad extremos templi postes ventum
esset, progredi poterant, omnesqve, qvi ex inimicis templi limina
ingressi fuerant, ut Canuti socios ad altare trucidarent, mucroni-
bus confossis prosternebant; ast extra fores densissimum inimi-
corum agmen fortitudinem Benedicti excepit eumqve, dum ab
30 omni parte hostium spiculis cingeretur, novis in conflictum ad-
missis hostibus aliis occisis, una cum sociis æterna relictå forti-
tudinis suæ laude (cum jam non ulterius Hercules adversus tot)
occubuit, qvi casus prælio finem imposuit. Itaqve colonis omnibus
discedentibus nonnullis ex regiis militibus nondum interfectis
parcebatur.
1 summum cod. 2 fenestræ cod.