Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 428
414
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
CAP. VIII
Miserandus Esberni baronis exitus.
lam vero parricidarum egregium præmium videamus. Esber-
nus baro, ut ex dictis constat, hujus proditionis sceleratissimæ
caput et autor fuit præcipuus. Qvi cum simulato amici nomine
Regis Canuti statum et apparatum Ottoniæ expiscaretur et Rex
Canutus ej non secus ac amico sincero crederet, Regem turpissime
seduxit ejusqve necem avidissimé sitivit, id qvod hoc prælio finito
palam fassus est.
Nam cum omnes discessum pararent, admonuit serio, ut qvi
hujus rei authores fuissent sibi å Canuti amicis diligenter cave-
rent, et addidit: Etsi, inqvit, me nemo major hujus ausi instinctor
fuit, cujus eqvidem me non pænitet, nec est idcirco, cum recte
fecerim, cur mihi å qvoqvam timere debeam. Ergo securitatem
hane Esberni notemus; profeetus ad pagum qvendam situm ad
fretum Eyrarsund noctu in tabulato superiore dormivit. Dor-
mientem secure insvetæ magnitudinis glires invadunt atqve
mirabili dentium et ungvium pugnå excitant, nullius, cum tamen
piures ibidem somno profundo sepulti jacerent, nisi solius Es-
berni carnem esurientes. Novitate certaminis obstupefactus
homo vix consilium ullum reperit, ita ut dentis glirium vestigia
summa cute referens in plateas pagi fugeret; fugientem glires
inseqvuntur et summa alacritate in plateis etiam impetunt atqve
ad ripam usqve maris profugum insectantur. Existimabat enim
hostem hunc, qvem nec armis nec pugnis propulsare valebat,
esse å se undis divellendum itaqve naves å littore procul dissitas
festinus1 petit. Sed qvi Regem optimum et sanetissimum non
modo prodidit, sed vitam redimere volentem non sivit atqve ad
altare sedentem jugulari curavit, jam nullam habuit evadendi
rationem, nec qvidem suo merito habere debuit; continuo glires
undas nando superantes navem conscendunt2, in hominem irruunt,
oculos et nares dilacerant, nec prius desistunt qvam ventrem atqve
intestina cum pulmonibus extrahentes animam Esberno extor-
qverent; sicqve is, qvi humanos ictus et conflictus sui roboris
continua confidentia facile contemnebat, bestiali et forsan dia-
s
10
is
20
25
30
35
1 festivus cod. 2 conscendum cod.