Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 432
418
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
CAP. II
Miraculosa Svenonis et Astradi ex vinculis liberatio.
Cæterum etsi ab Olao negligerentur Sveno et Astradus, ab
eo tamen, cui infucata cordi virtus est, neglecti minimé sunt.
Nam cum per totum annum in carcere multa perpessis maciei
tabe et compedum ferreo rigore corpus attenuatum ae pené
consumptum esset, apparuit dormienti Svenoni in carcere miræ
homo elegantiæ, corporis suspicienda figura et facie coloris
vividi, ubi Sanctum Canutum agnoscere visus est. Hic Svenonem
sic alloqvitur: O qvam meritis tuis dissimilem, mi Sveno, merce-
dem reportas; en ego, cum mortales te despectum habeant, curam
tui geram, te compedibus solvam. Compedes itaqve et manuum
vincula ferrea valida vi rumpit et solutum Svenonem jubet hæc
Baldevino referre. Idem qvoqve Astradi somnium fuit. Cum
igitur proxima luce ad Baldevini aulam ducerentur, jam præ
infirmitate ingredi non valentes, Baldevinum tamen in limen
aulæ ipsius vix misere protracti adeunt et rem uti gesta est
narrant. Ille putans custodum incuria elapsos fabulam narrare
credebat, sed cum compedes fractæ veritatis argumentum es-
sent, et filia Baldevini multum pro iis ae sollicite ut antea sæ-
pissimé rogaret, Baldevinus iracundiam remisit eosqve lectulis
et cibis delicatissimis refici curavit; hacqve lege in patriam abire
permisit, ut juramento promitterent totam illam pecuniam, qvam
pro libertate deberet Olaus, solutum iri. Illi igitur in Daniam
reversi ad1 Olaum primum profecti pecuniam solvi rogant, qvod
id non modo ipsa Olaj libertas sed annua horum fratrum in
carcere inimico et compedibus crudelibus solitudo atqve farnes
postularet. Respondet maligne Olaus se non modo pecuniam
istam non soluturum, sed insuper brevi inauditis vastationibus
et rara crudelitate Baldevini ditionem invasurum atqve deletu-
rum esse, atqve in tantum, dum hæc Olaus loqveretur, amara bilis
eum commovit, ut insani similis videretur. Nec aliud reportarunt
benevolentiæ præmium fratres illi qvam ut hine audire est sum-
mam malevolentiam; qvi tamen ut fidem liberarent, omnem
movebant lapidem, debita colligebant, prædia qvædam vende-
1 Bis scriptum.
5
10
15
20
25
30
35