Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 436
422
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
cum eam non ejus amore, sed Bernonis et Henrici fratris Bot-
hilldæ odio rapuisset, eam filio Canuto apud se relicto in
Flandriam remisit. Habuit præterea Ericus Ericum et Elaraldum
(cui Kesia, id est lancea, cognomen fuit) filios et filiam, Ha-
qvino, qvi å patria Norvagi cognomen accepit, nuptam. Haqvinus
matrem habuit Sunniuam, patre natam Elaqvino barone Ivari f.,
matre vero Ragnhillda Regis Magni boni filia. Filiæ Erici Ha-
qvino nuptæ filius Ericus Lamb o: agnus, de qvo postea.
Multa Ericus repub. egregie pacatå præclara fundavit mo-
numenta, inter qvæ templa lapidea qvinqve, non modo propriis
exstructa sumptibus, sed magna qvoqve pecunia et possessionibus
ditata.
CAP. VI
Ericus peregre moritur.
Cæterum tanta fuit virtutis excelsæ generositas, ut cum do-
mestica regna in grata tranqvillitate aliqvantisper rexisset Ericus,
non contentus esset suæ reip. leges et religionem tradere, nisi de
iisdem cum magnis et præclaris viris ac principibus peregre pro-
fectus communicaret. Itaqve iam omnibus bene constitutis regni
domestici cura filio Flaraldo Kesiu commendata, filio vero Ca-
nuto ducatu Slesvicensi tradito, iter magnificum adornat; simul
omnibus notum faciens, si forte ante reditum sibi qvid contin-
geret humanitus, regni legittimum successorem habere se fratrem
Nicolaum Svenonis, cuj etiam filij natu minimi (Canuti scilicet)
clientelam commisit rogans, ut omnes, Nicolaus frater, Ha-
raldus et Canutus filij, conjuncte viverent, qvod tum inimicis
terribiles essent futuri. Qvo tempore sedes archiepiscopalis
Lundæ fundata est, et archiepiscopus Auzerus, filius Svenonis
illius, qvi pro Olaj Regis libertate Flandriæ carceribus tenebatur,
constitutus est. Hic etiam Henricus Cæsar cum Erico gratiam
iniit. Ericus autem incredibi(li) apparatu Constantinopolim pro-
fectus ab Alexio Imperatore Constantinopolitano, prout magni-
ficentiam tanti principis decebat, excipitur1 honorifice. Ubi dum
moratur, Alexius humaniter auri lastam dimidiam (en half
^exicipitur cod.
S
10
15
20
25
30