Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 437
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
423
leest: id est, sex pondo nautica, skibpund, ut in historia Nor-
vagica legitur in vita Sivardi Jorsalfara) vel ludos seu specta-
cula, qvæ tanti constarent (et Padremusleikar Norvagis dicuntur,
qvorum ludorum ratio in eadem historia Sivardi Jorsalfara
5 descripta est), officii ergo Erico Regi offert. Porro Ericus,
cum adhuc magna itineris pars restaret, aurum potius elegit.
Qvam eandem benevolentiæ1 conditionem Cæsar Alexius postea
Regi Norvagiæ Sivardo Jorsalfara obtulit. Ast Sigvardus ludos
qvam aurum2 maluit; ubi de hoc disputari solet, uter Rege et
10 principe dignius fecerit, Ericus, qvi aurum, an vero Sigvardus,
qvi ludos elegit, de qva re etsi varié judicent multi, tamen neuter
se indignum fecisse videri debet3. Ericus enim propositi itineris
difficultatem, cujus maxima pars restabat, spectavit, Sivardus
vero jam reditum parans de itineris longitudine non fuit sollicitus.
is Hine Ericus XIIII navibus et omni apparatu nautico ab Alexio
donatus in Iudæam navigaturus discessit. Cæterum cum in
Cyprum pervenisset, morbo correptus in fata concessit, magnum
sui desiderium, magnam nominis ac famæ claritatem apud omnes
relinqvens, anno imperii sui octavo, qvi omnium Daniæ Regum
20 plurimum doloris suo obitu (ab omnibus ob virtutes plane divinas,
qvibus præcipué excelluit4, summe amatus) subditis attulerat,
de qvo qvidem illud veré dixeris, qvi inimicis gravis, amicis
jueundus fuerit.
CAP. VII
25 Haraldi Kiesiu prosapia.
Filius Erici Regis Haraldus å discessu Erici ex Dania
susceptum in suam curam Daniæ imperium per annum unum
aut plus paulo, donec scilicet de obitu Erici certiores fierent
Dani, summa cum dexteritate administravit, eandem subditorum
30 qvam pater5 Ericus obtinens gratiam. Porro Haraldi Kesiu,
qvi uxorem duxit Ragnilldam6 Magni Nudipedis filiam, pro-
sapiam seqvens schema monstrabit.
1 benevidentiæ cod. 2 avium cod. 3 debent cod. 4 excellunt cod. 5 propter cod.
prosapiam add. cod.