Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 440
426
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
Obierat jam diem suum avus Canuti Cæsar Henricus, cui
filius Henricus successerat. Ad hunc igitur Henricum suum
avunculum profectus est Canutus, hujus mali qvod sibi videbat
ex nimia liberalitate creari remedium petens. A qvo cum Saxoniæ
morem didicisset ex vectigalibus pro invehendis et exportandis s
mercibus in certis portubus solvi consvetis luerum faciendi, ille
domum reversus portus Slesvicensis fauces trabibus ferreis
et ligneis utrinqve muniebat, earumqve trabium fines in mare
utrinqve porrectas, sese tamen minimé contingentes, sed tantilla
latitudine dissitas, ut navibus illud spacium esset pervium, catena 10
ferrea colligavit, qvæ qvoties navibus aditus dandus esset, re-
movenda erat, qvando vero prohibendus accessus, tum advenienti
navi obijcienda. Hine ad utrumqve portus latus positis et con-
stitutis, qvi aditum et exitum navibus darent, vectigalia singulis
imposuit, qvæ ipsi vectores domino portus expenderent, atqve is
ita brevi rem faciebat.
CAP. III
Canuti nuptiæ.
Fuit vir qvidam satis notus nomine Vidgautus, crebris mer-
catibus, qvos in terris peregrinis exercebat, multorum divitias 20
vincens, tum multarum etiam rerum scientia nobilis. Hic dum
qvodam authumno in patriam (erat autem in terra, qvam Nor-
vagi Samland nominant, ortus) reversus Kuretiam (Kurland)
attingit, ubi Curlandi multis navibus Widgautum excipientes in
fugam convertunt. Slesvicum1 in patriam igitur redire å Cur- 2S
landis prohibitus Slesvicum appulit seqve in Canuti amicitiam
insinuavit. Canutus hominem ethnieum sacro baptismate ablutum
per totam hyemem hospitio excepit atqve humanissime tractavit.
Cujus ingenium et mores cum Canuto multo probarentur, eum
legationi ad Haraldum Russiæ Imperatorem præfeeit, ut filiam 30
Haraldi Canuto uxorem peteret. Cujus familiæ hæc est series.
Valdemarus
. I.
Iarisleifus
1 Si c cod.