Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 453
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
439
et Hallandia et Blekinga cum Bornholmia sorte contigit, ast
Svenoni Selandia et Fionia cum suis insulis ae peninsulis. Qvam
Waldemari prudentiam et erga Svenonem benevolentiam omnes
summopere laudabant, qvod Sveno bis rupta fide nihil videretur
5 ejusmodi mereri. Sic itaave tertio fædus amicitiæ pacti per Deum
et omnia sacra jurant eum, qvi hane confoederationem primus
violaverit, pontificis et omnium bonorum anathemati et male-
dictioni subjectum fore. Qvo facto Canutus Svenonem Roscildiam
invitat; annuit Sveno atqve Canutum et Waldemarum præeuntes
10 Ringstadij mansit. Constituerant enim Canutus et Waldemarus
Roschilldiam præcurrentes Ringstadium ambo reverti atqve
Svenonem honoris gratia Roschilldiam deducere. Sed anteqvam
ad Svenonem reverterentur, Canutus Waldemaro svasit ut ille
tantum cum suis comitibus ad Svenonem reverteretur, se prope
is Roschilldiam exercitum continente, ne si ambo ad Svenonem
reverterentur, ille pristinam mentem induens ambos interciperet.
Paruit affinis consilio Waldemarus atqve remanente Canuto cum
suis ad Svenonem profeetus est. Cum portis oppidi adeqvitaret,
animadvertit omnes Svenonis socios armatos loricis ferreis splen-
20 dere, non secus ac in acie starent. Scilicet rem acu tetigit et reeté
divinavit Canutus; si enim cum Waldemaro Canutus jam ad-
venisset, utrumqve occidisset Sveno. Sed jam timuit alterum
lædere, altero ad ulciscendum relicto. Rogat Waldemarus, qvid
nam sibi armatis istis velit ordinibus? Respondit Sveno sibi Ca-
25 nutum suspectum fuisse, ne cum exercitu ad se rediret, seqve
igitur, non ut qvenqvam læderet, sed ut se suosqve defenderet,
armatos in plateis ordines disposuisse. Miror sané, ait Walde-
marus, qvam parum fidej nobis habeas, præsertim1 sanetissimo
fædere nuper inito. Ego certe emori mallem qvam fidem sanete
30 promissam faliere. Qvod cum sibi idem esse animo Sveno affir-
maret, is cum Waldemaro Roschilldiam profeetus est, ubi novam
illam amicitiam tres illi lætissimo convivio confirmant.
1 præcertim cod.