Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 455
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
441
chilldensis electus est et ex Waldemari sociis unus fuit, cædi non
interfuit, qvæ res cum ei innotesceret, is regiam armatus intrat
atqve Waldemarum in occisorum acervo dum investigat, Canu-
tum semianimem invenit, qvem dum curare tentat, in Absalonis
5 genibus animam expirat. Hine exiturum Absalonem Svenonis
socij ab utroqve ostii latere armatum1 cingebant, qvi nihilominus
intrepidus eorum stationem penetravit animositate sua fretus
et consangvinej cujusdam, qvi inter Svenonis milites unus erat,
authoritate, qvi primum tangenti Absalonem necem interminatus
10 est. Itaqve Absalonus cum fratre Esberno Snara2 in Cimbriam
pervenit.
CAP. V
Sveno Rex moritur, Waldeviarus totum Daniæ
regnum possidet.
is Waldemarus in Cimbriam migrans de Svenonis injuria gra-
viter conqvestus est et subditorum auxilia atqve exercitum con-
qvisivit, qvæ omnia illi libentissimis animis delata sunt. Etenim
qvis tandem vel minima scintillula misericordiæ præditus tam
indigno scelere non tangeretur, qvibus cautibus genitum credere-
20 mus, qvem jam nulla Waldemari et occisi turpiter Canuti com-
miseratio moveret? Qvis istam Svenonis (qvi å erudelitate Svij-
danda, qvod alios vexaret, cognomen est sortitus) sævitiam,
qva patris Erici Eymunna duritatem vincebat, non odit? Qvis
non regno expulsum gavisus est? et vicissim qvis Waldemarum
25 non ipsum modo sed majores etiam summo amore est complexus?
Immo si nulla subditos Svenonis sævitia aut erudelitas, nulla
Waldemari virtus aut beneficentia movissent, sola hæc res in-
dignissima sufficiens causa fuit, qvare omnes Svenonem asper-
nati Waldemaro adhærerent. Age igitur perpendamus, qvod ille
30 erudelitatis et perversitatis, hic3 vero clementiæ et bonitatis præ-
mium reportet.
Ubi Waldemarum manus coegisse Sveno audivit, ipse cum
suis Wiburgum est4 profeetus, ut Wiburgensium auxilio Walde-
marum, Randerhusiæ exercitum, qvem Cimbriæ imperaverat, ex-
* Si C cod.y legendum fortassc armati. ^ Suara cod. 8 hoc cod. 4 Bis scriptum.