Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 457
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
443
CAP. VI
Waldemarus in Wandaliam movet.
Postqvam universi imperij Dani habenas Waldemarus acce-
pisset, exercitum et toti Daniæ imperavit, Wandalos ad religio-
ns nem christianam armis compulsurus. Tantus enim pietatis amor
Waldemaro, ut non satis duceret intra sui regni limites christia-
nam fidem å majoribus invectam et observatam se regnante
vigere, nisi etiam se authore alienæ ditiones de Deo gloriari
possent. Itaqve classe instructissima ad insulam Maun pervenit;
io ubi enim ventis adversis diutius detineretur, tandem jussit clas-
sem contra tempestatem remis agi, id qvod successit. Cæterum
tanta fuit fluctuum ac tempestatis violentia, ut navem qva Wal-
demarus vehebatur dissiparent; qvæ cum solveretur, Waldemarus
arma et vexillum militare portans navem proximam insiliit, miro
is audaciæ et strenuitatis exemplo relicto.
Reliqvi qvoqve socii, qvi in eadem navi erant, servati sunt,
at cætera perierunt. Hine in Kuretiam (Kurland) ventum est,
ubi bipartitis copiis Waldemarus aliå, alia Absalon (episcopus
Roschildensis, qvi cum Waldemaro erat) ibat atqve Kuretiam
20 igni et ferro exercebat; postea ad classem reversi spoliis et cap-
tivis Kuretum naves LX onerant hincqve patriam repetunt ac
domi hyemem transigunt. Vere novo iterum cum classe Wal-
demarus in Wandaliam venit, ubi Gulakur vocant, atqve cum
principe Wandalorum (qvem Norvagi Mileklat1 appellant) ma-
25 nus conseruit; cecidit Mileklatus1 et socij; caput ipsius palo ad
portas civitatis collocato affixum est.
Hine ad naves reversus Waldemarus consilium convocat atqve
legatos ad Henricum Conradi ducem Brunsvichensem missurum
esse se ait, ad qvam sané legationem obeundam nemo libenter
30 deligi voluit, qvoniam per Wandalorum provinciam, qvos jam
tam indigne Waldemarus læserat, eundum erat. Tandem cum
Absalon episcopus omnes recusare legationis difficultatem vide-
ret, is se ad Regis mandatum exeqvendum prom(p)tissimum exhi-
bet; comitibus 6o stipatus Brunsvichum pervenit, Waldemari man-
35 data exeqvitur. Erat ipsi comes Fridleifus, Wandalorum prin-
1 Si c cod.