Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 458
444
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
cipis å Waldemaro occisi filius, qvem Waldemarus christianæ
religionis pietate imbuerat, qvi cum caput patris palo affixum
præteriens cerneret, flevit et addidit: Hoc præmium patris fuit
charissimi, qvi vero Deo servire noluit.
Porro discedenti Absoloni dux Henricus copias tradere
volebat, qvibus se å Wandalorum incursione vindicaret. Sed
accipere recusavit Absolon seqve cum suis tantum comitibus in
viam dabat. Cum paulum abessent, omnes arma induebant, et
Fridleifus hæc est locutus: Mementote, ait, viri, qvi patri meo
feceritis priori pugna ignominiam, eam Wandalos esse ulturos,
modo in eorum manus incideritis. Qvare ego vos omnes moneo
ac hortor, ut si nos invadant, qvilibet se ita defendat ac si cum
ipsa nece conflictaretur, si hane propulsare possibile esset; et
singuli malint pugnando occumbere qvam eorum cruciatus ipsa
morte erudeliores perpeti, si forte vivi capiamur. Hine omnes
intrepidi Wandalorum provinciam ingrediuntur nec nimium pro-
perant, sed qvo metum abesse significarent, cantillantes pede-
tentim eqvitabant. Cæterum Wandali sese Henrici ducis nuncios
rati ne digito qvidem illos attingebant.
Reverso Absalone Waldemarus ad Svoldia navigavit ibiqve
bonam Wandalorum ditionem incendiis devastavit. Hine Wan-
dalorum classem ibi depræhensam ultra Straalssund perseqvutus
est. Cæterum Wandali tanta celeritate præce(de)bant, ut eos Dani
asseqvi non poterint, qvi tam indignis detrimentis Wandalorum
ditionem etiam tune deformarunt.
Proximé Waldemarus filiam ducis Henrici Geirthrudam,
qvæ adhue ineunabula non reliqvit, filio suo Canuto similiter
infanti in eunis jacenti despondi rogat, cui voto dux Henricus
annuit. Postero die Waldemarus Casimirum Wandaliæ præ-
feetum in suam fidem accepit et Wandaliense regnum tanqvam
suo vicario commendavit. Hic filio Canuto vix annum unum
complente Rege Daniæ designato in Daniam rediit, nihilominus
semper novis expeditionibus regnum suum in Wandalia compa-
ratum devictis vicinis populis amplifieavit multosqve in imperio
suo labores plane herculeos sustinuit.
Porro dux Henricus, etsi Waldemaro amicissimus, hoc nomine
tamen Waldemaro succensuit, qvod dum Wandaliæ vicinas re-
giones (Ræng vocant Norvagi) depopulatur earumqve idola
5
10
15
20
25
30
35