Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 463
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
449
securim petiturus arborariam convertit. Interea Thorgiselli filij
piscatu redeuntes conspectum ursum omnes adoriuntur et truci-
dant, simul Ruffi1 vestigia retro conversa in nive recente animad-
vertentes, hincqve Ruffum ut effæminatum et timidulum apud
s omnes deferebant, qvi urso congredi non ausus fuisset. Illud
probrum tacite ferente Ruffo, illi cum patre maledicere pergunt,
dicentes Grønlandiæ in æternam ignominiam cessurum, qvod
eum haberet incolam, cum ob infandum dedecus Islandia exulas-
set; qvod tale fuisse diabolica nocendi cupiditate inhumanissimé
10 commenti sunt: Ruffum virum nono qvolibet die recurrente in fæ-
minam metamorphosi qvadam (turpe dictu) mutari fuisse solitum
et viri congressum expetere. Hoc inauditum probrum Ruffus pru-
denti dissimulatione susqve deqve tulit, qvoad bonis immobilibus
et armentis mercibus et argento divenditis de prompta fuga
is commodum despexisset. Monitus interea ab amico, ut probrum
hoc et maledicta vicinorum aliqvå celebri vindicta dilueret, re-
spondisse fertur non prius de vindicta sibi cogitandum qvam sibi
et suis in futurum prospexisset. Cum enim Thorgisellus2 generum
haberet Grønlandiæ præpositum, Gunnerum nomine, satis pro-
20 spexit Ruffus sibi non juridico processu expostulandum de in-
juria cum reo, sed armis. Omnibus igitur ad properatum disces-
sum compositis solus Ruffus ædes Thorgiselli adit lancea ferro
lato et acuminato prædita instructus, filiis 4 piscatu absentibus,
ingreditur, hospitem lixanda ferina occupatum salutat et ut pro
25 injuriosis maledictis benefaciendo reddat exposcit. Qvod cum
Thorgisellus non modo renueret3, sed eadem maledicta instanter
in os cumularet, eum lancea Ruffus transfodit. Inde ad littus
digressus filios 4 ejusdem injuriæ maximé reos in terram descen-
dentes jugulat solus. Ergo metu præfecti, cui incolæ parebant,
30 cum familia bene numerosa navim conscendit, in desertos Grøn-
landiæ sinus contendens, ubi totum qvadriennium æqve commodé
ut antea inter ipsos Grønlandos degebat, feris et piscium copia
tam in mari qvam aliis piscinis necessarium victum, sylvis deniqve
ad ædificandas domus idoneam materiam suppeditantibus, et
35 Gunnero cum suis Grønlandiæ frustra sese qværendo torqventi-
bus ac tandem periisse credentibus.
1 Sic cod. hic et in iis qva seq'vuntur. 2 Thoegisellus cod. 3 rennueret cod.
29 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, IX