Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 468
454
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
Deinde Ericum, Graneri fratrem superstitem, navi bellica et 6o
militibus instruit eiqve injungit, ut Ruffum ex insidiis, si non
posset vi aperta, opprimeret. Ericus igitur cum Iutiæ portu qvo-
dam moraretur, håbet obvium ruri venientem senem annis pan-
nisqve obsitum et victum undiqve mendicantem, qvi se Sigtryg- 5
gum appellabat. Eum de Ruffone1 interrogat multaqve larga
elemosyna expiscatur; eoqve res devenit, ut senex Erico reciperet
se Ruffi domum monstraturum, si ad hoc 60 thaieris conduce-
retur. Annuit Ericus, sed cavit senex se conventione solutum,
cum primum Ruffus cum filiis in Erici conspectum venirent. 10
Sicqve utrinqve consentientibus postulat senex, ut duo ex Nor-
vegis secum Ruffi domum visuri abeant, ne, si piures, dome-
stici numero offensi fugerent. Cum ergo is et duo isti in vicina
sylva nonnihil progressi essent, erumpunt viri subordinati et ex-
ploratores capiunt. Senex enim fuit ipse Ruf fus de Erici itinere is
ante rumore edoctus, qvi deinde acceptis duabus ad hane rem
paratis in ulteriore littore navibus 100 viris instructis Erico
superveniens atrocem conflictum ciebat; sed cæsis 50 Ericianis
ostendit se ej et 10 sociis parcere velle, eo qvod fratrem ejus
antea interfecerit, sed ea lege, ut Ericus jurejurando promitteret 20
se Ruffo aut ejus filiis nunqvam ægré facturum, et ut festinus
Norvagiam repeteret ac rem omnem ut gesta est exponeret;
dicens: Heus tu, inqvit, Erice, eccum Sigtriggum illum, qvieum
heri de 60 thaieris pactus es, si Ruffum et filios ejus in con-
spectum daret; hic me Ruffum et filios agnosce et me non 25
promissis stetisse ne calumniare. Qvia autem vitam fratri tuo
eripui, tuæ parcam, si sacro jurejurando promittes te mihi aut
meis nunqvam nociturum. Norvegico autem principi omnia ut
gesta sunt renuncia, meqve nonnihil gaudere, qvod insidias mihi
ipso monstrante in Grønlandia factas jam aliqva ex parte ultus 30
mihi videar; me etiam serio vovere dices eum neminem ex meis
divitiis aut potentia æqvalibus habiturum in Dania nocentiorem
inimieum, qvoad vivam. His dictis Ericus præstito jurejurando
in Norvagiam erepta navi bellatoria et cymba mediocri restituta
cum sociis 10 liber dimissus est. At Ruf fus etiam ob hoc facinus 35
Dano commendatior extitit, cujus voluntate et svasu nornen qvo-
1 Sic cod.