Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 469
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
455
qve in posterum mutavit, annulum simul aureum illius seculi
more, cum nomina mutarentur, (a)ut cognomina inderentur, dono
nactus, et Sigtriggi nornen postea semper gessit, qvod videretur
prius illud Reffur id temporis in Dania inusitatum. Non multo
s post Sigtriggus Romipeta factus in itinere decessit, in monasterio
qvodam Franciæ honorificé sepultus. Ast filij Steno et Berno
in magna apud Svenonem æstimatione nobilibus aucti sunt con-
jugiis, qvorum etiam posteri, ex qvibus Absalon ille Lundensis
archiepiscopus, Stenone oriundus, inter præcipuam Daniæ nobili-
10 tatem multis deinde annis claruerunt. Ast filius minimus natu
Thormodus Islandiam revisit.
CAP. III
Canuti Waldemari filij epilogus cum brevi descriptione
amplitudinis et potentiæ regni Danici.
is Atqve hæc sunt qvæ de Regibus Danorum apud nostrates
repperi, ea fide et diligentia translata, qvå potui optima, ita ut
res ipsas et sensum genuinum lector haberet, non verbum verbo
redditum, ad qvam ego me versionem nusqvam astringo, nec
enim sive id Danicé sive Latiné fiat intelligi potest. Addam epi-
20 logi loco Daniæ qvandam topographiam1 å veteribus traditam
et regni Danici amplitudinem et potentiam, qvomodo hæc ipsa
apud nostrates depræhendi, qvamvis illa vobis, qvorum oculis
Dania subjecta est, inutilis; hujus autem ex parte mutila est
descriptio. Naves enim bellicas ex singulis diæcæsibus Regi de-
25 bitas recenset, sed nec magnitudinem nec exercitus numerum.
Daniam igitur distinxit Oceanus insulis aliqvot, qvarum
maxima est Cimbria, qvamvis ea non insula est, sed Holsatiæ
contigua, å meridie in septemtrionem porrecta. In hac sedes est
prima episcopalis Slesvicum (veteribus Heidabær, Heideby) in
30 cujus diæcæsi templa 350. Naves ad usum bellicum Regi confici
solitæ 130. Altera sedes episcopalis Cimbrorum est Ripis, diæ-
cæsis templa 324. At naves Regi debitæ 120.
Tertia sedes episcopalis est Arhusiæ. Templa diæcæsis 210,
naves Regi debitæ 90.
1 typo- cod.