Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 477
AD CATALOGUM REGUM SVECIÆ
463
Ex Alfhillda Sigvardus Ring filium habuit, Ragnerum Lod-
brog, de qvo mox. Defuncta autem Alfhillda, Sigvardus ad se-
cunda vota transire decrevit. Cum enim peragrata pro more
Vestrogotia, regni sui provincia, in Vichiam Norvegiæ provin-
5 ciam ad facienda sacra ethnica in Sc(i)ringsal, qvæ solennia ibi
erant, diverteret, videt virginem formosissimam Alfsol, Alfi
regis de Vindle filiam, visamqve cupit, potiriqve cupita etiam
invitis Diis omnino voluit.
Hæc fratres habuit Alfum patri cognominem et Ingvonem
10 alterum. Ab his Sigvardus sororem nuptum petit; illi juvencu-
lam formosissimam rugoso seni daturos negant. Qvo succensens
Rex se tantum monarcham å reguli filiis repudiatum iri, bellum
cruentum minatur; non licuit enim in præsentia ob sacrorum
sollennitatem ferro decernere. Ad bellum igitur paulo post dictos
15 fratres provocat. Illi qvamvis per se et manibus et animis promp-
tissimi, tamen Sigvardi numerosissimum exercitum noscentes,
priusqvam ad bellum proficiscerentur, sorori venenum propi-
nant, ne victori præda foret. Hine post acerrimam pugnam for-
titer occumbentibus Alfo cum Ingvone fratre, Sigvardus etiam
20 male vulneratus est. Qvi Alfsolæ funere allato magnam navim
mortuorum cadaveribus oneratam solus vivorum conscendit,
seqve et mortuam Alfsolam in puppi collocans navim pice, bitu-
mine et sulphure incendi jubet; atqve sublatis velis in altum,
validis å continente impellentibus ventis, proram dirigit, simul-
25 qve manus sibi violentas intulit; sese tot facinorum patratorem,
tantorum regnorum possessorem, more majorum suorum, regali
pompa Odinum Regem (id est inferos) invisere malle qvam
inertis senectutis infirmitatem perpeti alacri animo ad socios in
littore antea relictos præfatus (qvidam narrant eum, anteqvam
30 littus relinqveret, propria se confodisse manu). Bustum tamen
in littore more sui sæculi congeri feeit, qvod Ringshaug1 appel-
lari jussit; ipse vero tempestatibus ratem2 gubernantibus Stygias
sine mora3 tranavit undas.
1 -hang cod. 2 ratum cod. 3 more cod.