Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 484
470
AD CATALOGUM REGUM SVECIÆ
confert; rogatqve, ut exercendæ mercaturæ aleam secum jacere
velit, credere se dicens plus Regis faustum auspicium qvam suam
sinistram fortunam valiturum. Obseqvitur Rex, navem et merci-
monia prompte suppeditat. Roas ergo jam multis annis mutatam
expertus fortunam majorem in modum rem faciebat; cumqve
sibi satis videretur locuples, bona cum Rege partitus propriam
rursus periclitaturus fortunam amplo cum mercimonio in Sveciam
navigat. Occurrit mercator callidus, nomine Helgo, Regis Sveciæ
familiaris; is solus merces Roæ in solidum licitatur eumqve ad
domunculam qvandam deducit iis rebus refertam, qvas vicissim
Roas cupiebat. Has igitur summas uterqve sese magnarium pro-
fessus in solidum commutant, constituto tempore, qvo uterqve
empta acciperet et vendita redderet. Helgo Roam prior invisit,
navem exonerat, asportantur merces. Postridie Roas ab Helgone
suas recepturus nescio qvid cunctabatur. Helgo nihilominus omnia
domo effert, et Roa in ipso temporis articulo non veniente omnia
per famulos domum suam asportat. Unius porro diei interjectå
mora advenit Roas cumqve Helgone expostulat. Negat redditu-
rum Helgo, eo qvod post festum advenerit; se enim dicto
tempore omnia domo extulisse, et eo adventum differente, ne
bona furibus exposita viderentur, domum suam contulisse, qvæ
idcirco non Roæ sed sua jure essent. Qvid? qvod etiam lege
Sveciæ Roam teneri ait mulctå pecuniaria fisco exsolvendå, qvi
res suas å furum injuria non custodiret. Roas ad hæc renidens
abit tacitus. Paulo is fuit in vestitu ornatuqve corporis studiosior,
et jam ab Helgone discedens balteum cum crumena et cultro
magni precii ab humero suspendit. Ista Gislaus qvidam, Helgonis
astuti frater astutior, cursu Roam insecutus arripuit sibiqve
vendicavit, dicens sibi in Italia furto ablata, qvo forte Roas
antea cum negociatione profectus fuerat. Huic Roas ne restitit
qvidem, cum tamen esset robustus satis, tantum subridens ait
hunc sibi parum fortunatum illuxisse diem. Paulo inde progresso
occurrit (ab Helgone subordinatus) monoculus qvidam, et hic
Helgonis frater, qvi Roam ait oculum alterum olim sibi surri-
puisse arte Finnica, cum ipse lumine altero luscus natus fuisset.
Hæc ita ut Morioni cuidam non veriti sunt objicere, qvi etiam
simulata stupiditate et insipienti credulitate illis imposuit. Ob
hæc igitur crimina tres isti dicam Roæ impingunt, diem dicunt,
s
10
15
20
25
30
35