Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Qupperneq 485
AD CATALOGUM REGUM SVECIÆ
471
primum qvod sua contra leges Sveciæ non rite å furibus ser-
vaverit; deinde qvod balteum cum crumena, qvæ alterius fue-
rint, injuste sibi usurpaverit; tertio qvod oculum monoculo suf-
furatus (sit). Is qvia his nihil moveretur, Roe hinn heimshe
s appellatus, forum judiciale å Rege instigantibus fratribus Hel-
gone et Gislao indicitur. Roæ partibus omnes metuunt, propterea
qvod Rex omnia accusatorum arbitrio facturus videbatur. Cum
igitur res in judicium venisset, primus accusatorum suum objectum
proponit, ut superius. Tum Rex: Qvid tu ad hæc Roe? Is antea
10 å Torgnyro legifero beneficio filiæ Sigurborgæ, qvæ Roam
visum deperiebat (erat enim eximius vir forma et reliqva cor-
poris statura), instructus callide ad omnia respondit. Primum,
inqvit, non diffiteor rem ita habere, ut adversarius opposuit,
sed illud urgeo, qvod omnia mihi vendiderit, qvæ domo ista, in
15 qva contrahentes stetimus, continebantur; qvæ etiam ille tenebatur
constituto å nobis tempore domo efferre; vendidit itaqve tineas,
vermiculos, mures, glires et alia, qvæ ille, ut in contractu sanci-
tum est, domo ne adhuc qvidem extulit. Deinde et se ipsum mihi
vendidit, nam is dum contraheremus domo continebatur; qvam-
20 vis autem homo est veré perversissimus, sit tamen mihi servus
et vile ac prostituendum mancipium, siqvidem ex nostro contractu
est meus. Secundum crimen å Gislao objectum sic diluit: Fratrem
habui 12 annos natum, qvi mecum in Italiam negociandi gratia
abibat. Hic cum in plateis urbis ambularet, habuit obvium ho-
25 minem fusco et erecto capillo (talis erat Gislaus), qvi qvod
fratrem mediocre gerentem cerneret marsupium, illum jugulavit
et marsupio potitus est; ob qvam cædem, cum é vicina domo
evocarer, comperi fugisse homicidam et metu sceleris hunc
balteum cum pera reliqvisse, qvod mihi argumento est hunc
30 Gislaum, siqvidem res in ipso scelere perpetrato relictas sibi
vendicat, illum ipsum esse, qvi fratrem illum meum sustulerit;
jam qvo ego crimine tenear, qvove ille, sit penes æqvos arbitros.
Ad tertium sic respondit. Primo negabat prorsus intentum
crimen, qvod etiam falsum esset, attrectato candente ferro (more
35 ejus seculi) probare velle se ait. Cæterum tamen, inqvit, alia
aggrediar. Oculus adversario effodiatur, mihi idem alter, qvem
is sibi vendicat; deinde justa lance inqviratur, utrum unus alteri
pondere respondeat; qvodsi respondeat, adversarius verum