Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 486
472
AD CATALOGUM REGUM SVECIÆ
dixerit, egoqve ipsi tanqvam reus objecti criminis secundum
leges vestras satisfaciam. Sin minus, nempe si inæqvalis fuerint
ponderis, adversarium mentitum apparet. Hæc Roas. Laudat
Rex et legifer rei manifestas dilutiones et purgationes, atqve jus
vitas et necis et bonorum omnium accusatorum Roæ adjudicant. s
Qvorum ille duos posteriores de patibulo suspendi, Helgonem
in perpetuum exilium proscribi curabat, bona i(m)mobilia in gra-
tiam Regis fisco condonabat, mobilia sibi vendicans. Atqve hæc
non injucunda sophisticæ et doli plena historia de Roa fuit; qvi
deinde legislatoris filiam Sigurborgam in uxorem assumpsit, 10
factusqve est civis Sveciæ non infimæ authoritatis, å qvo magni
olim nominis viri in Svecia generis originem duxerunt. Ille vero
mutato titulo sapientis nornen adeptus est. Hæc acta sunt Erico
victore Rege Sveciæ.
XXXV. is
Erico substitutus1 est filius Olaus.
Hic2 pené infans, nam eum Sveci sinu seu gremio circumfere-
bant, qvi illis idcirco Skautkonger dicebatur; christiani titulum
primus Regum Sveciæ adeptus est. Hic in historiis dicitur Olaus
sænshie vel svænshe; ex scelerata conspiratione cum Svenone 20
Tiugæsheg R. D. contra Olaum Trygg. Norvegiæ Regem pugna
Grijpsvoldensi notus, tum ex iis, qvæ illi cum Olao Crasso R. N.
intercesserunt, de qvibus vide historiam Norveg. Obiit circa
annum Christi 1021.
XXXVI. 25
Aunundus Olai Crassi films, primum lacobus dictus.
Sed cum incolæ Olaum regno exuere vellent, Iacobo Rege
designato nornen mutarunt et Aunundi titulum dederunt, eo qvod
Rex Sveciæ Iacobi nornen ante nunqvam gessis(s)et. Vivo is patre,
ut dixi, eo invito Regis titulo et dignitate insignitus est, sed re 30
compositå inter Olaum et incolas (qvi ob ipsius superbum tyran-
nidem meritam rebellionem parabant), authoritas qvidem regia
apud patrem residebat, qvamdiu incolas sibi faventes habuit,
1 subsitu6 cod. 2 Hune cod.