Editiones Arnamagnæanæ. Series A - 01.04.1960, Qupperneq 68
64
vindicare valeant. Hi veram non habent patientiam. Patientia vera
est, in faciem fortiter sustinere injurias, & in futuro vindictam non
quærere, sed ex corde ignoscere. Sine ferro vel flammis martyres
esse possumus, si patientiam veraciter in animo servamus cum
proximis nostris. Laudabilius est injuriam tacendo declinare, quam
respondendo superare. Quo patienter tolerat mala, in futuro coro-
nam merebitur sempiternam.
Caput X. De Humilitate.
QUanta sit veræ humilitatis virtus, facile ex verbis Domini cogno-
scitur, qui ut superbiam Pharisæorum damnaret, dixit: Omnis qui
se exaltat, humiliabitur, & qui se humiliat, exaltabitur. Humilitatis
passibus ad cœh culmina conscenditur; quia Deus excelsus non
superbia, sed humilitate attingitur. De quo dictum est: Deus super-
bis resistit, humilibus autem dat gratiam. Unde & in Psalmis dicitur:
Excelsus Dominus & humilia respicit, & alta a longe cognoscit. Alta
posuit pro superbis, humilia vero pro humilibus. Humilia respicit,
ut attollat: alta, id est, superba cognoscit, ut dejiciat. Discamus
igitur humilitatem, per quam Deo propinquare poterimus, sicut ipse
in Evangelio ait: Discite a me, quia mitis sum & humilis corde: &
invenietis requiem animabus vestris. Per superbiam mirabilis Ange-
lorum creatura cecidit de cœlo: per humilitatem [Dei] fragilitas
humanæ naturæ ascendit ad cœlum. Honesta est enim inter homi-
nes humilitatis consuetudo, sicut Salomon ait: Ubi fuerit superbia,
ibi erit contumelia. Ubi autem humilitas, ibi & sapientia. Item
alius [quidam] Sapiens: Quanto major es, humilia te in omnibus, &
coram Deo invenies gratiam. Item Dominus dicit per Prophetam:
Ad quem autem respiciam nisi ad humilem, & quietum, & trementem
verba mea? Quicumque humilis & quietus non erit, non potest in eo
habitare gratia Spiritus saneti. Deus humihs factus est nostræ salutis
causa, ut erubescat homo superbus esse. Quantum humilitate in-
clinatur cor ad ima, tantum proficit in excelso. Qui enim humilis
erit, exaltabitur in gloria. Primus humilitatis gradus est, veritatis
sermonem humiliter audire, memoriter retinere, voluntarie perfi-
cere. Eam quippe, quam non invenit humilem [veritas] fugit men-
tem. Quantum quis humilior erit de seipso, tanto major erit in con-
spectu Dei. Superbus vero quanto gloriosior apparet inter homines,
5
10
15
20
25
30
35