Gripla - 20.12.2008, Blaðsíða 184
GRIPLA182
est die dominica in unum collectis montis supercilium ad eius sepulcrum
ascendere, et debita inibi missarum sollemnia celebrare. Quibus dein-
ceps revertentibus, duo vel tres ibidem semper remanent fratres; hisque
alii vicissim sibi per hebdomadas succedentes, ad glebam incliti corporis
divinis intenti excubiis inserviunt, sacrumque oleum, quod de illo effluere
non desinit, in vitreo vase supposito debilium usibus reservandum summa
cum veneratione excipiunt. In quo illud constat mirabile, quod non solum
christiani, sed etiam pagani beatae martyris suffragia expetentes, salutari
eius oleo peruncti opem sibi medicinae reportant. Quod ideo divina agi
misericordia nullo modo ambigimus, ut his saltem provocati beneficiis a
suo errore convertantur. Siquidem non nulli ex his, viso tanto miraculo,
idolorum superstitioni renuntiantes, credunt salvatori omnium Christo.
Sed, ut narrationis nostrae ordinem prosequamur, inter eosdem fratres,
quorum supra meminimus, erat quidam summae sanctitatis ac prudentiae,
nomine Symeon, qui divino spiritu plenus tamquam pater ab omnibus
colebatur. Hic denique cum suae septimanae ordine supradicto fungere-
tur officio, divina favente gratia, tali insignitus est dono. Nam cum illo
salutaris olei liquore tria admodum minuta de sarcofago distillantia meruit
ossa excipere; quae diligenter collecta et in concha vitrea cum ipso oleo
recondita secum conservavit multis postmodem profutura.
3. In occidis partibus tunc temporis divae memoriae Ricardus
Normanniae princeps erat egregius, Ricardi ducis cognomento senis filius.
Siquidem Rollo, qui et Robertus, Danorum dux nobilissimus atque fortis-
simus, qui eandem patriam debellando cepit clarisque potitus triumphis
suae suorumque heredum ditioni perpetualiter subegit, huius proavus
extitit. Is ergo gloriosus princeps Ricardus, virtutum gratia redimitus, non
solum vicinis, sed et exteris et procul positis nationibus habebatur opinatis-
simus, quia erat bello strenuus, hostium expugnator fortissimus et erga Dei
cultum fide catholicus, iudicio iustus, pupillis et egenis non mediocriter
dapsilis, humilitate mansuetus, totius regni sui moderator ac propagator
egregius. Huius tam liberalissimi principis fama paene ad usque mundi
cardines pervolaverat adeo, ut praefati monachi beatae Caterinae de monte
Synai, eius comperta opinione, missos ad eum dirigerent, quatinus sibi pro
sua totiusque orbis pace ac salute orantibus aliqua suae largitatis munera,
scilicet ad restaurationem sui monasterii et victus subsidia, transmitteret.
Cuius legationis pondus beato Symeoni, qui et sanctitate ac prudentia cete-