Gripla - 20.12.2008, Blaðsíða 186
GRIPLA184
derium, quod scilicet ex propria facultate coenobium vellent construere et
aliquos ibidem sub regulari observantia monachos aggregare. Audiens haec
beatus Symeon valde gavisus est in Domino, quia cernebat iam divina prae-
ordinari dispositione, ubi sanctae martyris reliquias, suas secum attulerat,
digne et competenter valeret collocare, ut scilicet occidentalis plebs tali gau-
deret suffragio illamque perpetuo celebraret tripudio, cuius frequenter rel-
evari mereretur antidoto. Coepit ergo eorum animos multiplici hortamine
incitare, ut ea quae mente conceperant ad effectum perducere satagerent,
pollicens se eidem ecclesiae, quam Deo disponebant construere, tale aliquid
collaturum, quod omni auro gemmisque ac ornamentis pretiosius, rosarum
ac liliorum flore suavius, pigmentorum et timiamatum odore flagrantius
ibidem excoli et adorari deberet in perpetuum.
5. His igitur mellifluis animatus verbis simul et exhilaratus promissis,
vir inclitus Goscelinus ocius sanctum opus aggreditur, collectaque manu
artificum, haud procul ab urbe Rothomagi in vicino monte nobile Deo
visus est condidisse templum. Quod beatae memoriae Robertus, eius-
dem urbis pontifex, cum nonnullis coepiscopis, praesente inclito duce
Normannorum Roberto, excellentissimi principis Ricardi, cuius superius
fecimus mentionem, qui etiam iam in Domino obierat, filio, suique totius
regni primoribus ac plebe innumerabili, septimo kalendas septembris con-
secravit in honore sanctae et individuae Trinitatis sanctaeque Dei genitri-
cis Mariae atque omnium sanctorum, anno videlicet millesimo tricesimo
ab incarnatione Domini. Porro in hoc clarissimo conventu illustris vir
Goscelinus una cum coniuge sua fecerunt testamentum ex propriis rebus
seu praediis, quae eidem coenobio ad usus monachorum iure hereditario
contulerunt coram ipso duce Roberto et eius optimatibus. Quorum dona-
tioni idem gloriosus princeps libentissime annuit suaeque auctoritatis
sigillo ipsum privilegii scriptum corroboravit, et up ipsae res, quas Deo
offerebant, ab omni prorsus exactione et incursione publica, ac si suum
dominium, liberae forent, in perpetuum actorizaliter praecepit. Quendam
etiam venerabilem virum, nomine Isembertum, genere Teutonicum, tam
divinis quam humanis litteris eruditissimum et in omni religione per-
fectum, qui in coenobio sancti Audoeni antistitis praefatae urbis profes-
sus fuerat monachum, eidem ecclesiae praeficiunt. Hic siquidem, quoad
vixit, coenobium sibi commissum strenue et laudabiliter rexit ac utilibus
monachis a se decenter instructis plurimum nobilitavit. Exstructo igitur,