Gripla - 20.12.2008, Blaðsíða 187
185
ut praedictum est, monasterio ac diversis, quae fratribus necessaria erant
pro loci oportunitate, habitaculis, beatus Symeon suae non immemor
sponsionis pretiosissimas gloriosae virginis et martyris Christi Caterinae
reliquias, quas ordine quo diximus a monte Synai detulerat, memorato viro
Gocelino et eius serenissimae coniugi Emmelinae ad decorem et honorem
ipsius ecclesiae condonavit. Quas deinde venerabilis abbas Isembertus una
cum fratribus ab eis cum ingenti gaudio et reverentia suscipiens honorifice
in eadem ecclesiae aeternaliter adorandas collocavit. In commune itaque
ab omnibus nostri Salvatoris nomen benedicitur ac votis omnibus praed-
icatur, qui locum suum tam felici munere insignivit tamque incomparabili
thesauro praeditavit.
6. Verum de obitu sancti viri, qui horum felicium meruit esse delator
pignorum, paucis est memorandum. Postquam enim, ut praediximus,
servus Dei Symeon apud saepedictum illustrem virum Gocelinum et eius
coniugem per biennium mansit, et eis ob impensa sibi plurima devote
ab eis beneficia et piae caritatis obsequia ad honorem ecclesiae, quam
fundaverant, harum sanctarum reliquiarum exenia largitus est, rursus ad
propria reverti cupiens, Treverorum pervenit ad urbem. In qua ex itinere
fatigatus aliquantisper cupiens remorari, corporali percutitur molestia et
ex hoc mortali saeculo in aeternitatis ascisci meruit collegio. Qui ibidem a
fidelibus honorifice sepultus, magnis usque hodie fulget virtutibus. Unde
nos pro tanti viri merito gratiarum actiones persolvimus Christo.
Nameque per hunc nobis exilibus atque pusillis
Virgo beata Dei gratis sua munera misit.
Hic sibi testis adest, ad cuius busta frequenter
Mira fiunt terris ad laudem Cunctipotentis.
Stephanus quoque, viri Dei minister idoneus, et ipse in brevi defunctus;
cuius vitae fuerit nihilominus, ad eius tumulum signorum copia pandit.
Haec de sanctarum reliquiarum translatione necnon et coenobii, in quo
venerantur, constructione, paucis dixisse sufficiant. Nunc ad miracula,
quae ibi deinceps per gloriosam famulam suam Caterinam operatus est
Dominus, summatim perstringenda stilum vertamus.
THE TRANSLATIO ET MIRACULA ROTOMAGENSIA