Gripla - 20.12.2008, Blaðsíða 190
GRIPLA188
sanctae martyri dando exhereditare mens ad modicum titillat. Post tamen
a coniuge parentibusque insipienter consultus hunc subtrahere statuit et de
alio, si Deus daret, votum persolvere. O cordis instantia, o perversae men-
tis procacia, per quae ore mentiente anima necatur. Quid coegit infelicem
hominem vovere, quod non perfecta firmitate animus stabilivit reddere?
Num beatae virgini illudere putasti? Verumtamen
Desipis, Ernigis, dum vota benigna resolvis,
Dum pactum violas divinaque iussa repugnas
Et tibi concessum sterili de matre puellum,
Cui dederas, adimis, Christo sua munera tollis.
Ergo ad cor redire ipsa te consulit; votum namque exigit, debitum
requirit. Considera quibus filii tui plagis ad tui cordis ianuam duritiae
seris crudeliter damnatam aperiri sibi praecipit. Extimplo itigur ut geni-
tor animum mutavit, ita toto corpore filius elanguit, ut, mutato vigore in
languorem, nil aliud eis erat sperare nisi vicinam eiusdem pueri mortem.
Tandem ergo saniori consilio se recognoscentes errasse, reatum suae con-
fitentur frivolitatis et ineptiae, puerumque sanctae virgini statuunt red-
dere. Mox mirum in modum infans in letali confinio positus vivaci colore
decoratur, sanitas quoque cuncta corporis membra revisens regreditur, ut
ad ipsam patris et matris in persolvendo voto conversionem animadvertere
posses in pueri sospitate placatam martyrem. Nam uti in ea valitudo potest
colligi aetatula, toto eius corpore hilaritas erat videre et vivacia. Augetur
itaque puer crescens incrementis vitalibus, magnus dolor futurus suis pro-
genitoribus. Nam dum iterum votum irritum faciunt patriisque divertiis
heredem instituunt, mox quoque puer parentum infidelitate necandus redi-
vivo languore corripitur et si non lingua, tamen sua aegritudine ipsorum
errorem confitetur. Tum pater sperans se aliorum auxilio in sanitate filii
posse proficere, nunc ad hunc, nunc ad illum medicum letiferum filium
vacuo dirigit labore. Sed ubi nil profecit, perversa indictione cuidam suo-
rum indignanter ait: “I citius puerumque ad illum montem illis monachis
defer velocius.” Qui parens praecepto puerum suscepit, viamque versus
Rothomagum arripuit. Verum beata martyr falsis sponsoribus non annuit,
nec eorum vota iam bis perperam offensa recepit. Nam dum eodem fer-
retur itinere, extremum efflavit igniculum vitae, progenitorum peremptus
infideli sponsione.