Gripla - 20.12.2008, Síða 185
183
ros praeire videbatur, non sine divina, ut opinor, dispensatione iniungitur,
ut scilicet incomparabilem thesaurum, quem penes se habens occultum
sanctae martyris amore indesinenter ferebat, congruo tempore revelatum
occidentali populo salubre foret remedium. Quatuor ei etiam monachos
famulosque nonnullos adiungunt in itinere, quorum ope et solacio com-
missum sibi negotium strenue valeret explere.
4. Profecti itaque servi Dei, emenso tam longo terrarum spatio, tan-
dem ad praedictum Normanniae ducem perveniunt, eique fraternarum
precum praelibantes salutamina, rem pro qua venerant humiliter pand-
unt. Qui cernens pauperioris cultus homines, sed divinae religionis non
contemnendos cultores, ovanter eos ac honorifice suscepit, ipsorumque
gratanter favens petitioni, cuideam suorum primatum, nomine Goscelino,
viro nobilissimo, qui eius erat a secretis, commendavit, ut eis hospitalitatis
curam impenderet et quae necessaria erant sufficienter ministraret. Hic
vero Goscelinus una cum venerabili coniuge sua, vocabulo Emelina, licet
saeculi opibus et honore insignes haberentur, nullo tamen ex hoc superbiae
fastu tumebant, sed aeternorum accensi desiderio magis caelestis quam ter-
renae dignitatis gloriam affectabant. Erant enim inopum ac peregrinorum
cultores assidui, chenodochiorum et monasteriorum fundatores devoti
ceterisque bonis operibus iugiter intenti. Qui non tam principis imperio
quam mirae devotionis studio beatum Symeonem eiusque commilitones, ac
si Christum, hospitio se suscepisse in domum suam gaudentes, eos humane
tractabant, piisque deservire obsequiis satagebant. Interea clementissimus
princeps Ricardus, caritate profluus, misericordia copiosus, servorum Dei
motus necessitudine tamque prolixi itineris labore, primum eis praesen-
tibus affluenti rerum collatione affuit; dein per eos absentibus plurimos
equos suarum divitiarum copia onustos misit, sicque extra sui regni metas
benigne conducere iussit. Itaque ubi ex itinere recreati et quae petierant
largissime sunt adepti, venerabilis Symeon fratres, qui secum venerant,
principis benedictione et munere auctos ad propria remisit; ipse vero cum
praefato Gocelino uno tamtum contentus famulo, nomine Stephano, viro
nihilominus sancto, biennio permansit. Cumque ad invicem de animae
salute et aeterna beatitudine mutuo sermocinarentur, praelibatus heros
eiusque coniunx videntes eum caelesti sapientia praeditum, sanctitatis
gratia decoratum, coeperunt eum ex affectu diligere, et quicquid cordi
sibi inerat, dulciter aperire. Inter quae ei et hoc sui animi patefaciunt desi-
THE TRANSLATIO ET MIRACULA ROTOMAGENSIA