Gripla - 20.12.2010, Blaðsíða 89
89M A R G R É T A R S A G A I I
et modo ista aduersus genus meum surrexit. O mirandum, quia filia tenera super-
auit patrem et matrem et totam generationem suam et Christum secuta est, ligat
dæmones, diabolum fugat et aliquos occidit. Vere uirtus nostra nihil ualet, quoniam
a parula puella superatus sum. Sancta Margarita respondit: Enarra mihi genus
tuum, inique. Quis te genuit, uel quis uobis præcepit in sancta opera insidiari?
Demon dixit: Dic mihi, Margarita, unde uita tua, unde membra tua, quæ in te
mouentur, unde anima tua, unde fides tua, uel quomodo ingressus est Christus in
te? Et ego dicam tibi opera mea omnia, quæ feci. Sancta Margarita respondit: Non
mihi licet hæc tibi nunciare, quia nec dignus es audire uocem meam. Gratia enim
dei sum, quod sum. Dæmon dixit: Sathanas rex noster est, qui proiectus est de
paradiso in aerem et mittit nos ubi uult, et ubi audimus opera iustitiæ, currimus
cum armis nostris pugnare cum illis et si audierit, quod tu Rufonem occidisti, iras-
cetur super te et nocebit tibi, quia nos facti sumus angeli desertores. In libris tamen
Iamne et Mambre inuenies genus nostrum. Scrutare et uide. Ego autem non sum
ausus loqui tibi. Video Christum circa te ambulantem et contremisco. Nam uiæ
nostræ non sunt super terram, sed cum uentis ambulamus. Peto te, agna Dei, re-
laxa me modicum, ut unum uerbum loquar tibi. Et dixit iterum diabolus. Ecce an-
nuntio tibi omnia opera. Adiuro te per dominum tuum et Christum filium eius, in
quo credis, ne me penitus de anima eiicias, sed magis liga me in manum terræ
usque in uitam tuam, ut non pugnem cum iustis neque aduersum te. Nam Salomon
in uita sua inclusit nos in uno uase, sed post mortem eius ignem mittebamus ex
ipso uase et uenientes homines Babyloniæ putauerunt aurum inuenire et fregerunt
ipsum uas, et tunc nos relaxati impleuimus orbem terrarum. Sancta Margarita re-
spondit: Dæmon inique, obmutesce et sile, et hoc iam non audiam uerbum ex ore
tuo. Et consignauit eum in angulo carceris et dixit: Uade post me, Sathanas. Et
terra suscepit eum, et dixit facias rationem de animabus quas perdidisti. Altera die
iussit præfectus beatam Margaritam adduci, et cum exiret de carcere, consignauit
corpus suum signaculo Christi, et ceteri ciuitatis conuenerunt uidere, quæ patie-
batur beata Margarita. Præfectus dixit: Margarita, consenti mihi et adora deos
meos. Decet namque deos adorare. Ad quem sancta Margarita respondit: Te decet,
præfecte, meum Deum adorare et Christum filium eius, ut amicus sis prophetarum
si dignus es. Præfectus dixit: Expoliate eam et in aerem eam suspendite et incen-
dite eam lampade ardente. Quæstionarii itaque fecerunt et comburebant corpus
eius et ipsa orabat dicens: Ure, domine, renes meos et cor meum, ut in me non sit
iniquitas. Præfectus dixit: Consenti mihi et sacrifica diis. Cui illa: Non consentio
nec adoro deos surdos et mutos. Non enim poterit diabolus uincere castam puel-
lam. Consignauit enim omnia membra mea Christus. Iubet itaque præfectus af-
ferri uas magnum plenum aqua et ligari pedes et manus beatæ Margaritæ et ibi eam
mortificari. Quæstionarii itaque fecerunt, sicut erant docti. Beata Margarita as-
piciens in cælum dixit: Domine, qui regnas in æternum, disrumpe uincula mea et
tibi sacrificabo hostiam laudis. Fiat mihi hæc aqua sanitatis. Fiat mihi suffocatio
hæc illuminatio salutis. Fiat mihi hæc aqua fons baptismatis indeficiens. Indue me
galeam salutis. Ueniat super me sancta tua columba, spiritu sancto plena, et ben-