Gripla - 20.12.2010, Síða 84
GRIPLA84
APPENDIX
Passio Sanctae Margaritae virginis et martyris
Post resurrectionem domini nostri Iesu Christi et gloriosæ tempus ascensionis eius
in cælum ad patrem omnipotentem, in illius nomine multi martyres passi sunt et
apostoli coronati sunt et innumerabiles sancti facti sunt. In nomine domini nostri
Iesu Christi superauerunt et hunc mundum tyrannos et carnifices. Adhuc tamen
obtinebat insaniam hominum diaboli rabies et idola surda et muta et cæca manu
hominum facta adorabant, quæ nec illis proderant nec sibi. Ego autem in nomine
Christi credens, Theotimus nomine, omnes carthas perlegere constitui, inuenique
neminem, in quem credere oporteat, nisi in nomine domini nostri Iesu Christi, qui
cæcos illuminat, surdos audire facit, mortuos suscitat, martyres coronat et omnes
in se credentes saluat. Ego Christi Theotimus baptismum accepi in nomine patris
et filii et spiritus sancti, curaui agnoscere caute quomodo beatissima Margarita
contra dæmonem et tyrannum dimicauit et scripsi omnia, quæ passa est beatissima
Margarita, quando pugnauit contra dæmonem eumque uicit et coronata est. Omnes
aures audite corda, intelligite, uiri, uirgines, proponite uos uelut puellæ hæc legere.
Ita laborate, ut accipiatis salutem et coronam sanctis repromissam. Beatissima au-
tem Margarita erat Theodosii filia, qui gentilium erat patriarcha et idola adorabat.
Illa autem spiritu sancto repleta mox ut nata est. Data est in quandam ciuitatem
stadiis quindecim ab Antiochia distantem. Susceperat mortua autem mater beatæ
Margarite desyderio nutrices tenebatur, quia formosissima erat, Christumque inu-
ocabat et eum adorabat. Odiosa erat patri, dilecta domino Iesu Christo. Erat autem
annorum quindecim et delectabatur in domo nutricis suæ. Audiuit omnia mar-
tyrum certamina, quod multus sanguis iustorum effundebatur pro nomine Iesu
Christi saluatoris nostri. Ipsa uero spiritu sancto repleta totam se tradidit domino,
qui eam saluam et uirginem reddidit. Pascebat oues nutricis suæ cum cæteris puel-
lis coætaneis suis. In diebus illis Olibrius præfectus ex Asia Antiochiam ciuitatem
præfectus est. Veniebat autem persequi christianos et deos uanos multos suadebat
adorare. Et ubi audiebat, quempiam Christum nominare, statim eum ferreis nexi-
bus constringebat. Forte uidit beatissimam Margaritam oues nutricis pascentem,
statimque eam concupiuit dixitque ministris suis: Ite festinanter, comprehendite
puellam illam et interrogate, si libera sit, accipiam eam mihi uxorem, si ancilla,
dabo ei pretium et erit mihi concubina. Bene ei erit in domo mea propter eius pul-
chritudinem. Cum autem comprehenderent eam milites, qui missi fuerant a præ-
fecto, beata Mar garita inuocare cœpit Christum ac dicere: Miserere mei, domine,
miserere mei. Ne perdas cum impiis animam meam aut cum uiris sanguinum ui-
tam meam. Fac me lætari semper in te, domine Iesu Christe, et te semper col-
laudare. Ne permittas animam meam contaminari et ne polluatur fides mea. Non
inquinetur corpus meum. Non proiiciatur margarita mea in lutum. Non immu-